| Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gra- | 7.1 |
| tia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur. Cui | |
| quidem primum de ipsa contagione rerum respondea- | |
| mus, reliqua postea persequemur. Inter locorum na- | |
| turas quantum intersit, videmus; alios esse salubris, | 5 |
| alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi re- | |
| dundantis, in aliis exsiccatos atque aridos; multaque | |
| sunt alia, quae inter locum et locum plurimum diffe- | |
| rant. Athenis tenue caelum, ex quo etiam acutiores | |
| putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues The- | 10 |
| bani et valentes. Tamen neque illud tenue caelum effi- | |
| ciet, ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theo- | |
| phrastum audiat, neque crassum, ut Nemea potius | |
| quam Isthmo victoriam petat. Diiunge longius. Quid | 8.1 |
| enim loci natura adferre potest, ut in porticu Pom- | |
| peii potius quam in campo ambulemus? tecum quam | |
| cum alio? Idibus potius quam Kalendis? Ut igitur | |
| ad quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quas- | 5 |
| dam autem nihil, sic astrorum adfectio valeat, si vis, | |
| ad quasdam res, ad omnis certe non valebit. At enim, | |
| quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut | |
| alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi, | |
| alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus | 10 |
| vitiis abhorreant,—quoniam igitur, inquit, tantum | |
| natura a natura distat, quid mirum est has dissimili- | |
| tudines ex differentibus causis esse factas? | |
| Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa | 9.1 |
| consistat, non videt. Non enim, si alii ad alia pro- | |
| pensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis, | |
| idcirco etiam nostrarum voluntatum atque adpetitio- | |
| num sunt causae naturales et antecedentes. Nam nihil | 5 |
| esset in nostra potestate, si ita se res haberet. Nunc | |
| vero fatemur, acuti hebetesne, valentes inbecilline si- | |
| mus, non esse id in nobis. Qui autem ex eo cogi putat, | |
| ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis | |
| esse, is non videt, quae quamque rem res consequa- | 10 |
| tur. Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur an- | |
| tecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non | |
| sequitur tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et | |
| rem agere aliquam principalibus causis definitum et | |
| constitutum sit. Stilponem, Megaricum philosophum, | 10.1 |
| acutum sane hominem et probatum temporibus illis | |
| accepimus. Hunc scribunt ipsius familiares et ebrio- | |
| sum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt vitu- | |
| perantes, sed potius ad laudem; vitiosam enim natu- | 5 |
| ram ab eo sic edomitam et conpressam esse doctrina, | |
| ut nemo umquam vinulentum illum, nemo in eo libi- | |
| dinis vestigium viderit. Quid? Socraten nonne legimus | |
| quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui | |
| se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, | 10 |
| oculis, vultu, fronte pernoscere? stupidum esse Socra- | |
| ten dixit et bardum, quod iugula concava non habe- | |
| ret, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat; | |
| addidit etiam mulierosum; in quo Alcibiades cachin- | |
| num dicitur sustulisse. Sed haec ex naturalibus cau- | 11.1 |
| sis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus | |
| tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis | |
| vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus | |
| causis, sed in voluntate, studio, disciplina. Quae tol- | 5 |
| luntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis | |
| ratione firmabitur. |