| Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis | 11.8 |
| artis proficiscitur? (percepta appello, quae dicuntur | |
| Graece θεωρήματα). Non enim credo nullo percepto | 10 |
| aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos, | |
| qui divinatione utantur, futura praedicere. Sint igitur | 12.1 |
| astrologorum percepta huius modi: 'Si quis verbi | |
| causa oriente Canicula natus est, is in mari non mo- | |
| rietur.' Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua | |
| tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio | 5 |
| est, deseras. Si enim est verum, quod ita conectitur: | |
| 'Si quis oriente Canicula natus est, in mari non mo- | |
| rietur', illud quoque verum est: 'Si Fabius oriente | |
| Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.' | |
| Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula | 10 |
| natum esse, et Fabium in mari moriturum; et quon- | |
| iam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Ca- | |
| nicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium, | |
| et in mari esse moriturum. Ergo haec quoque con- | |
| iunctio est ex repugnantibus: 'Et est Fabius, et in | 15 |
| mari Fabius morietur', quod, ut propositum est, ne | |
| fieri quidem potest. Ergo illud: 'Morietur in mari Fa- | |
| bius' ex eo genere est, quod fieri non potest. Omne | |
| ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non pot- | |
| est. At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi | 13.1 |
| de hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id | |
| solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futu- | |
| rum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri | |
| necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat | 5 |
| fieri posse. Tu, et quae non sint futura, posse fieri | |
| dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam | |
| futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare | |
| Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis | |
| oraculo editum esset. At si ista conprobabis divina | 10 |
| praedicta, et, quae falsa in futuris dicentur, in iis ha- | |
| bebis, ut ea fieri non possint [ut si dicatur Africa- | |
| num Karthagine potiturum], et, si vere dicatur de | |
| futuro, idque ita futurum sit, dicas esse necessarium; | |
| quae est tota Diodori vobis inimica sententia. Ete- | 14.1 |
| nim si illud vere conectitur: 'Si oriente Canicula na- | |
| tus es, in mari non moriere', primumque quod est in | |
| conexo: 'Natus es oriente Canicula', necessarium est | |
| (omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut | 5 |
| Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe, | |
| quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita | |
| possunt convertere); si igitur, quod primum in conexo | |
| est, necessarium est, fit etiam, quod consequitur, neces- | |
| sarium. Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in | 10 |
| omnibus; sed tamen, si naturalis est causa, cur in mari | |
| Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest. |