| Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chal- | 15.1 |
| daeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse con- | |
| iunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient: 'Si quis | |
| natus est oriente Canicula, is in mari non morietur', | |
| sed potius ita dicant: 'Non et natus est quis oriente | 5 |
| Canicula, et is in mari morietur.' O licentiam iocu- | |
| larem! ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos, | |
| quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quaero | |
| enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infini- | |
| tarum coniunctionum potius quam infinita conexa po- | 10 |
| nant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui fa- | |
| cere non possint. Medicus in primis, quod erit ei | |
| perspectum in arte, non ita proponet: 'Si cui venae | |
| sic moventur, is habet febrim', sed potius illo modo: | |
| 'Non et venae sic <cui> moventur, et is febrim non | 15 |
| habet.' Itemque geometres non ita dicet: 'In sphaera | |
| maximi orbes medii inter se dividuntur', sed potius | |
| illo modo: 'Non et sunt in sphaera maximi orbes, et | |
| ii non medii inter se dividuntur.' Quid est, quod non | 16.1 |
| possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctio- | |
| num negationem? Et quidem aliis modis easdem res | |
| efferre possumus. Modo dixi: 'In sphaera maximi or- | |
| bes medii inter se dividuntur'; possum dicere: 'Si | 5 |
| in sphaera maximi orbes erunt', possum dicere: 'Quia | |
| in sphaera maximi orbes erunt'. Multa genera sunt | |
| enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chry- | |
| sippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore. | |
| Illorum tamen nemo ita loquitur; maius est enim | 17.1 |
| has contortiones orationis quam signorum ortus obi- | |
| tusque perdiscere. Sed ad illam Diodori contentionem, | |
| quam περὶ δυνατῶν appellant, revertamur, in qua, | |
| quid valeat id, quod fieri possit, anquiritur. Placet | 5 |
| igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut verum | |
| sit aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc | |
| quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et, | |
| quicquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum | |
| esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea, | 10 |
| quae futura, quam ea, quae facta sunt; sed in factis | |
| inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia | |
| non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui | |
| mortifero morbo urgeatur, verum sit 'Hic morietur | |
| hoc morbo', at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo | 15 |
| vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit. | |
| Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro | |
| quidem ulla fieri possit. Nam 'Morietur Scipio' talem | |
| vim habet, ut, quamquam de futuro dicitur, tamen ut id | |
| non possit convertere in falsum; de homine enim dicitur, | 20 |
| cui necesse est mori. Sic si diceretur: 'Morietur noctu | 18.1 |
| in cubiculo suo vi oppressus Scipio', vere diceretur; | |
| id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum | |
| autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet. | |
| Nec magis erat verum 'Morietur Scipio' quam 'Mo- | 5 |
| rietur illo modo', nec magis necesse mori Scipioni | |
| quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero | |
| in falsum 'Necatus est Scipio' quam 'Necabitur | |
| Scipio'; nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicu- | |
| rus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium | 10 |
| easque de via deducat et uno tempore suscipiat res | |
| duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid, | |
| ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec | |
| ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo | |
| individua per inanitatem ferantur, alterum e regione | 15 |
| moveatur, alterum declinet. Licet enim Epicuro con- | 19.1 |
| cedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse | |
| non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse; non enim | |
| aeternis causis naturae necessitate manantibus verum | |
| est id, quod ita enuntiatur: 'Descendit in Academiam | 5 |
| Carneades', nec tamen sine causis, sed interest inter | |
| causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis | |
| in se efficientiam naturalem. Ita et semper verum | |
| fuit 'Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta an- | |
| nos vixerit, archonte Pytharato', neque tamen erant | 10 |
| causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit, | |
| <serie> certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit. Nec | 20.1 |
| ii, qui dicunt inmutabilia esse, quae futura sint, nec | |
| posse verum futurum convertere in falsum, fati ne- | |
| cessitatem confirmant, sed verborum vim interpretan- | |
| tur. At qui introducunt causarum seriem sempiter- | 5 |
| nam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam | |
| necessitate fati devinciunt. |