| Sed haec hactenus; alia videamus. Concludit enim | 20.8 |
| Chrysippus hoc modo: 'Si est motus sine causa, | |
| non omnis enuntiatio, quod ἀξίωμα dialectici | 10 |
| appellant, aut vera aut falsa erit; causas enim | |
| efficientis quod non habebit, id nec verum nec | |
| falsum erit; omnis autem enuntiatio aut vera | |
| aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est. | |
| Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt | 21.1 |
| antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; ef- | |
| ficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant.' Hic | |
| primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare | |
| omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam | 5 |
| plagam potius accipiam quam fato omnia fieri con- | |
| probem; illa enim sententia habet aliquid disputatio- | |
| nis, haec vero non est tolerabilis. Itaque contendit | |
| omnis nervos Chrysippus, ut persuadeat omne ἀξίωμα | |
| aut verum esse aut falsum. Ut enim Epicurus vere- | 10 |
| tur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri, | |
| quaecumque fiant, (si enim alterum utrum ex aeterni- | |
| tate verum sit, esse id etiam certum et, si certum, | |
| etiam necessarium; ita et necessitatem et fatum con- | |
| firmari putat) sic Chrysippus metuit, ne, si non ob- | 15 |
| tinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut | |
| falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis ae- | |
| ternis rerum futurarum. Sed Epicurus declinatione | 22.1 |
| atomi vitari necessitatem fati putat. Itaque tertius | |
| quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum | |
| declinat atomus intervallo minimo (id appellat ἐλά- | |
| χιστον); quam declinationem sine causa fieri si minus | 5 |
| verbis, re cogitur confiteri. Non enim atomus ab | |
| atomo pulsa declinat. Nam qui potest pelli alia ab | |
| alia, si gravitate feruntur ad perpendiculum corpora | |
| individua rectis lineis, ut Epicuro placet? Sequitur | |
| enim, ut, si alia ab alia numquam depellatur, ne | 10 |
| contingat quidem alia aliam. Ex quo efficitur, etiamsi | |
| sit atomus eaque declinet, declinare sine causa. Hanc | 23.1 |
| Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus | |
| est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali | |
| ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita mo- | |
| veretur animus, ut atomorum motu cogeretur. Id | 5 |
| Democritus, auctor atomorum, accipere maluit, neces- | |
| sitate omnia fieri, quam a corporibus individuis natu- | |
| ralis motus avellere. Acutius Carneades, qui docebat | |
| posse Epicureos suam causam sine hac commenticia | |
| declinatione defendere. Nam cum docerent esse posse | 10 |
| quendam animi motum voluntarium, id fuit defendi | |
| melius quam introducere declinationem, cuius prae- | |
| sertim causam reperire non possent; quo defenso fa- | |
| cile Chrysippo possent resistere. Cum enim conces- | |
| sissent motum nullum esse sine causa, non concede- | 15 |
| rent omnia, quae fierent, fieri causis antecedentibus; | |
| voluntatis enim nostrae non esse causas externas et | |
| antecedentis. Communi igitur consuetudine sermonis | 24.1 |
| abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam | |
| aut nolle sine causa; ita enim dicimus 'sine causa', | |
| ut dicamus: sine externa et antecedente causa, non | |
| sine aliqua; ut, cum vas inane dicimus, non ita loqui- | 5 |
| mur, ut physici, quibus inane esse nihil placet, sed | |
| ita, ut verbi causa sine aqua, sine vino, sine oleo vas | |
| esse dicamus, sic, cum sine causa animum dicimus | |
| moveri, sine antecedente et externa causa moveri, non | |
| omnino sine causa dicimus. De ipsa atomo dici po- | 10 |
| test, cum per inane moveatur gravitate et pondere, | |
| sine causa moveri, quia nulla causa accedat extrinse- | |
| cus. Rursus autem, ne omnes physici inrideant nos, | 25.1 |
| si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum | |
| est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse natu- | |
| ram, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam | |
| esse causam, cur ita feratur. Similiter ad animorum | 5 |
| motus voluntarios non est requirenda externa causa; | |
| motus enim voluntarius eam naturam in se ipse con- | |
| tinet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec | |
| id sine causa; eius rei enim causa ipsa natura est. | |
| Quod cum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntia- | 26.1 |
| tio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri, | |
| quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt | |
| esse ea, quae causas, cur futura sint, non habent; ha- | |
| beant igitur causas necesse est ea, quae vera sunt; | 5 |
| ita, cum evenerint, fato evenerint. Confectum negotium, | |
| siquidem concedendum tibi est aut fato omnia fieri, | |
| aut quicquam fieri posse sine causa. An aliter haec | 27.1 |
| enuntiatio vera esse non potest: 'Capiet Numantiam | |
| Scipio', nisi ex aeternitate causa causam serens hoc | |
| erit effectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset | |
| sescentis saeculis ante dictum? Et si tum non esset | 5 |
| vera haec enuntiatio: 'Capiet Numantiam Scipio', ne | |
| illa quidem eversa vera est haec enuntiatio: 'Cepit | |
| Numantiam Scipio.' Potest igitur quicquam factum | |
| esse, quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut | |
| praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore | 10 |
| vera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti | |
| tempore vera erit instantia, ea vera dicemus. Nec, si | 28.1 |
| omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur | |
| ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae | |
| prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit; | |
| fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur, | 5 |
| quae ita dicentur: 'Veniet in senatum Cato', non in- | |
| clusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam | |
| est inmutabile venturum, cum est verum, quam ve- | |
| nisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas ex- | |
| timescenda est. Etenim erit confiteri necesse: 'Si hoc | 10 |
| enuntiatum: "Veniet in Tusculanum Hortensius" ve- | |
| rum non est, sequitur, ut falsum sit.' Quorum isti | |
| neutrum volunt; quod fieri non potest. |