| Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur; | 28.14 |
| appellatur enim quidam a philosophis ἀργὸς λόγος, cui | 15 |
| si pareamus, nihil omnino agamus in vita. Sic enim in- | |
| terrogant: 'Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere, | |
| sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, conva- | |
| lesces; item, si fatum tibi est ex hoc morbo non conva- | 29.1 |
| lescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibue- | |
| ris, non convalesces; et alterutrum fatum est; medi- | |
| cum ergo adhibere nihil attinet.' Recte genus hoc | |
| interrogationis ignavum atque iners nominatum est, | 5 |
| quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio. Licet | |
| etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem | |
| tamen teneas sententiam, hoc modo: 'Si ex aeterni- | |
| tate verum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces", | |
| sive adhibueris medicum sive non adhibueris, conva- | 10 |
| lesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit: | |
| "Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medi- | |
| cum sive non adhibueris, non convalesces'; deinde ce- | |
| tera. Haec ratio a Chrysippo reprehenditur. Quaedam | 30.1 |
| enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copu- | |
| lata; simplex est: 'Morietur illo die Socrates'; huic, | |
| sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi | |
| dies. At si ita fatum erit: 'Nascetur Oedipus Laio', | 5 |
| non poterit dici: 'sive fuerit Laius cum muliere sive | |
| non fuerit'; copulata enim res est et confatalis; sic | |
| enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum | |
| uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si | |
| esset dictum: 'Luctabitur Olympiis Milo' et referret | 10 |
| aliquis: 'Ergo, sive habuerit adversarium sive non | |
| habuerit, luctabitur', erraret; est enim copulatum 'luc- | |
| tabitur', quia sine adversario nulla luctatio est. Om- | |
| nes igitur istius generis captiones eodem modo refel- | |
| luntur. 'Sive tu adhibueris medicum sive non adhi- | 15 |
| bueris, convalesces' captiosum; tam enim est fatale | |
| medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi, | |
| confatalia ille appellat. |