| Carneades genus hoc totum non probabat et nimis | 31.1 |
| inconsiderate concludi hanc rationem putabat. Itaque | |
| premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam; | |
| cuius erat haec conclusio: 'Si omnia antecedentibus | |
| causis fiunt, omnia naturali conligatione con- | 5 |
| serte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia | |
| necessitas efficit; id si verum est, nihil est in | |
| nostra potestate; est autem aliquid in nostra | |
| potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia cau- | |
| sis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt, | 10 |
| quaecumque fiunt.' Hoc artius adstringi ratio non | 32.1 |
| potest. Nam si quis velit idem referre atque ita di- | |
| cere: 'Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut | |
| ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia | |
| necesse est conligatione naturali conserte contexteque | 5 |
| fieri', nihil dicat. Multum enim differt, utrum causa | |
| naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam | |
| sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera | |
| esse possint intellegi. Itaque dicebat Carneades ne | |
| Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quo- | 10 |
| rum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse | |
| esset. Quid enim spectans deus ipse diceret Marcel- | 33.1 |
| lum eum, qui ter consul fuit, in mari esse periturum? | |
| Erat hoc quidem verum ex aeternitate, sed causas id | |
| efficientis non habebat. Ita ne praeterita quidem ea, | |
| quorum nulla signa tamquam vestigia extarent, Apol- | 5 |
| lini nota esse censebat; quo minus futura! causis enim | |
| efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri, | |
| quid futurum esset. Ergo nec de Oedipode potuisse | |
| Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis | |
| praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset, | 10 |
| nec quicquam eius modi. Quocirca, si Stoicis, qui | |
| omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi | |
| oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conpro- | |
| bare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse | |
| ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide, | 15 |
| ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum; hi enim | |
| urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera | |
| est. Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa | 34.1 |
| antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex ae- | |
| ternis causis apta dicatur? Causa autem ea est, quae | |
| id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas | |
| morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi | 5 |
| debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed | |
| quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum | |
| descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec | |
| Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Ale- | |
| xandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod | 10 |
| Clytaemnestram. Hoc enim modo viator quoque bene | |
| vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo | |
| spoliaretur. Ex hoc genere illud est Ennii: | 35.1 |
| Utinám ne in nemore Pélio secúribus | |
| Caesae áccidissent ábiegnae ad terrám trabes! | |
| Licuit vel altius: 'Utinam ne in Pelio nata ulla um- | |
| quam esset arbor!' etiam supra: 'Utinam ne esset | 5 |
| mons ullus Pelius!' similiterque superiora repetentem | |
| regredi infinite licet. | |
| Neve índe navis ínchoandi exórdium | |
| Coepísset. | |
| Quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud: | 10 |
| Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem, | |
| Medéa, animo aegra, amóre saevo saúcia, | |
| †non ut eae res causam adferrent amoris. |