| Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit, | 36.1 |
| sine quo effici aliquid non possit, an eius modi, cum | |
| quo effici aliquid necesse sit. Nulla igitur earum est | |
| causa, quoniam nulla eam rem sua vi efficit, cuius | |
| causa dicitur; nec id, sine quo quippiam non fit, causa | 5 |
| est, sed id, quod cum accessit, id, cuius est causa, | |
| efficit necessario. Nondum enim ulcerato serpentis | |
| morsu Philocteta quae causa in rerum natura conti- | |
| nebatur, fore ut is in insula Lemno linqueretur? post | |
| autem causa fuit propior et cum exitu iunctior. Ratio | 37.1 |
| igitur eventus aperit causam. Sed ex aeternitate vera | |
| fuit haec enuntiatio: 'Relinquetur in insula Philocte- | |
| tes', nec hoc ex vero in falsum poterat convertere. | |
| Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contra- | 5 |
| ria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait | |
| quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito | |
| Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut | |
| 'Sauciabitur Philocteta' omnibus ante saeculis verum | |
| fuit, 'Non sauciabitur' falsum; nisi forte volumus | 10 |
| Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiatio- | |
| nes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id | |
| pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, ve- | |
| ras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his | |
| enuntiata essent, eorum neutrum esse verum. O ad- | 38.1 |
| mirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disse- | |
| rendi! Si enim aliquid in eloquendo nec verum nec | |
| falsum est, certe id verum non est; quod autem ve- | |
| rum non est, qui potest non falsum esse? aut, quod | 5 |
| falsum non est, qui potest non verum esse? tenebitur | |
| <igitur> id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enun- | |
| tiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget | |
| et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse | |
| nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera. | 10 |