| Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuis- | 39.1 |
| sent veterum philosophorum, una eorum, qui cense- | |
| rent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis | |
| adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Em- | |
| pedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus vide- | 5 |
| rentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii, | |
| Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium fe- | |
| rire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui ne- | |
| cessitate motus animorum liberatos volunt; dum au- | |
| tem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, | 10 |
| ut necessitatem fati confirmet invitus. Atque hoc, si | 40.1 |
| placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima | |
| oratione tractavi. Eas enim veteres illi, quibus omnia | |
| fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant. | |
| Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones libe- | 5 |
| rabant negabantque fato adsensionibus adhibito neces- | |
| sitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant: | |
| 'Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa ante- | |
| cedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae ad- | |
| petitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at, | 10 |
| si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse | |
| quidem adpetitus est in nostra potestate; quod | |
| si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu effi- | |
| ciuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur | |
| neque adsensiones neque actiones in nostra | 15 |
| potestate. Ex quo efficitur, ut nec laudatio- | |
| nes iustae sint nec vituperationes nec honores | |
| nec supplicia'. Quod cum vitiosum sit, probabiliter | |
| concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant. | |
| Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret | 41.1 |
| et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causa- | |
| rum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et | |
| retineat fatum. 'Causarum enim', inquit, 'aliae | |
| sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes | 5 |
| et proximae. Quam ob rem, cum dicimus omnia | |
| fato fieri causis antecedentibus, non hoc in- | |
| tellegi volumus: causis perfectis et principa- | |
| libus, sed causis adiuvantibus [antecedentibus] | |
| et proximis'. Itaque illi rationi, quam paulo ante | 10 |
| conclusi, sic occurrit: si omnia fato fiant, sequi illud | |
| quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non | |
| principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et | |
| proximis. Quae si ipsae non sunt in nostra potestate, | |
| non sequitur, ut ne adpetitus quidem sit in nostra | 15 |
| potestate. At hoc sequeretur, si omnia perfectis et | |
| principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae cau- | |
| sae non essent in nostra potestate, ne ille quidem | |
| esset in nostra potestate. Quam ob rem, qui ita fa- | 42.1 |
| tum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos | |
| valebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis | |
| non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil | |
| valebit. Quod enim dicantur adsensiones fieri causis | 5 |
| antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat. | |
| Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi com- | |
| mota viso, tamen, cum id visum proximam causam | |
| habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut | |
| Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa | 10 |
| quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata | |
| (necesse est enim adsensionem viso commoveri), | |
| sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, | |
| quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. Id | |
| autem cum accidit, suapte natura, quod superest, | 15 |
| et cylindrum volvi et versari turbinem putat. 'Ut | 43.1 |
| igitur', inquit, 'qui protrusit cylindrum, de- | |
| dit ei principium motionis, volubilitatem au- | |
| tem non dedit, sic visum obiectum inprimet | |
| illud quidem et quasi signabit in animo suam | 5 |
| speciem, sed adsensio nostra erit in potestate, | |
| eaque, quem ad modum in cylindro dictum | |
| est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est, | |
| suapte vi et natura movebitur. Quodsi aliqua | |
| res efficeretur sine causa antecedente, falsum | 10 |
| esset omnia fato fieri; sin omnibus, quaecum- | |
| que fiunt, veri simile est causam antecedere, | |
| quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri | |
| fatendum sit? modo intellegatur, quae sit cau- | |
| sarum distinctio ac dissimilitudo.' Haec cum | 44.1 |
| ita sint a Chrysippo explicata, si illi, qui negant ad- | |
| sensiones fato fieri, †fateantur tamen eas non sine | |
| viso antecedente fieri, alia ratio est; sed, si concedunt | |
| anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod | 5 |
| proxima illa et continens causa non moveat adsen- | |
| sionem, vide, ne idem dicant. Neque enim Chrysip- | |
| pus, concedens adsensionis proximam et continentem | |
| causam esse in viso positam, [neque] eam causam | |
| esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut, si | 10 |
| omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus | |
| et necessariis; itemque illi, qui ab hoc dissentiunt | |
| confitentes non fieri adsensiones sine praecursione vi- | |
| sorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut | |
| nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esse | 15 |
| fato fieri omnia; ex quo facile intellectu est, quoniam | |
| utrique patefacta atque explicata sententia sua ad | |
| eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere. | |
| Omninoque cum haec sit distinctio, ut quibusdam in | 45.1 |
| rebus vere dici possit, cum hae causae antegressae | |
| sint, non esse in nostra potestate, quin illa eveniant, | |
| quorum causae fuerint, quibusdam autem in rebus | |
| causis antegressis in nostra tamen esse potestate, ut | 5 |
| illud aliter eveniat, hanc distinctionem utrique ad- | |
| probant, sed alteri censent, quibus in rebus, cum cau- | |
| sae antecesserint, non sit in nostra potestate, ut aliter | |
| illa eveniant, eas fato fieri; quae autem in nostra | |
| potestate sint, ab iis fatum abesse . . . . | 10 |