| Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non | 46.1 |
| ab atomis errantibus et de via declinantibus petere | |
| praesidium. 'Declinat', inquit, 'atomus'. Primum | |
| cur? aliam enim quandam vim motus habebant a De- | |
| mocrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te, | 5 |
| Epicure, gravitatis et ponderis. Quae ergo nova causa | |
| in natura est, quae declinet atomum? aut num sor- | |
| tiuntur inter se, quae declinet, quae non? aut cur | |
| minimo declinent intervallo, maiore non? aut cur de- | |
| clinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus? | 10 |
| Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque | 47.1 |
| extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare | |
| dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, | |
| quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferre- | |
| tur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, | 5 |
| quam ob rem naturalem motum sui ponderis non te- | |
| neret. Ita cum attulisset nullam causam, quae istam | |
| declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere vi- | |
| detur, cum id dicat, quod omnium mentes aspernentur | |
| ac respuant. Nec vero quisquam magis confirmare | 48.1 |
| mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessi- | |
| tatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi | |
| voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fate- | |
| tur se non potuisse, nisi ad has commenticias decli- | 5 |
| nationes confugisset. Nam, ut essent atomi, quas qui- | |
| dem esse mihi probari nullo modo potest, tamen | |
| declinationes istae numquam explicarentur. Nam si | |
| atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate | |
| naturae, quod omne pondus nulla re inpediente mo- | 10 |
| veatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est, | |
| declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus | |
| naturaliter . . . . |