FRAGMENTA
|
|
Gel. N.A. 7.2.15
|
|
Chrysippus aestuans laboransque, quonam <pacto>
|
fr1.1
|
explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis,
|
|
intricatur hoc modo.
|
|
Serv. A. 3.376
|
|
Fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens,
|
fr2.1
|
quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas
|
|
habeat aeternitatem.
|
|
August. C.D. 5.8
|
|
Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse
|
fr3.1
|
Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras.
|
|
Macr. Sat. 3.16.3 sq.
|
|
Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio
|
fr5.1
|
unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser,
|
|
qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt,
|
|
in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum
|
|
ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset plures-
|
5
|
que etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius:
|
|
'Scipio', inquit, 'vide, quid agas; acupenser iste
|
|
paucorum hominum est.'
|
|