| FRAGMENTA | |
| Gel. N.A. 7.2.15 | |
| Chrysippus aestuans laboransque, quonam <pacto> | fr1.1 |
| explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis, | |
| intricatur hoc modo. | |
| Serv. A. 3.376 | |
| Fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, | fr2.1 |
| quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas | |
| habeat aeternitatem. | |
| August. C.D. 5.8 | |
| Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse | fr3.1 |
| Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras. | |
| Macr. Sat. 3.16.3 sq. | |
| Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio | fr5.1 |
| unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser, | |
| qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, | |
| in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum | |
| ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset plures- | 5 |
| que etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius: | |
| 'Scipio', inquit, 'vide, quid agas; acupenser iste | |
| paucorum hominum est.' |