DE OFFICIIS
LIBRI TRES
LIBER PRIMUS
  Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem 1.1.1
Cratippum idque Athenis abundare oportet praecep-
tis institutisque philosophiae propter summam et doc-
toris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia
augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam 5
utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque
id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercita-
tione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in
utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem
nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum ho- 10
minibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum
rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adep-
tos et ad discendum et ad iudicandum. Quam ob rem 2.1
disces tu quidem a principe huius aetatis philosopho-
rum et disces quam diu voles; tam diu autem velle
debebis, quoad te quantum proficias non paenitebit.
Sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis 5
dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici vo-
lumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio—nihil
enim impedio—orationem autem Latinam efficies
profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero hoc
arroganter dictum existimari velim. Nam philoso- 10
phandi scientiam concedens multis, quod est oratoris
proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in
eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, vi-
deor id meo iure quodam modo vindicare. Quam ob 3.1
rem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum
orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros,
qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas,—vis
enim maior in illis dicendi,—sed hoc quoque colen- 5
dum est aequabile et temperatum orationis genus. Et
id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse,
ut idem utroque in genere laboraret sequereturque et
illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus,
nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi 10
potest, disputator subtilis, orator parum vehemens,
dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agno-
scere. Nos autem quantum in utroque profecerimus,
aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus.
Equidem et Platonem existimo si genus forense di- 4.1
cendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime
potuisse dicere et Demosthenem si illa, quae a Pla-
tone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, or-
nate splendideque facere potuisse; eodemque modo 5
de Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo
studio delectatus contempsit alterum. Sed cum sta-
tuissem scribere ad te aliquid hoc tempore, multa
posthac, ab eo ordiri maxime volui, quod et aetati
tuae esset aptissimum et auctoritati meae. Nam cum 10
multa sint in philosophia et gravia et utilia accurate
copioseque a philosophis disputata, latissime patere
videntur ea quae de officiis tradita ab illis et prae-
cepta sunt. Nulla enim vitae pars neque publicis ne-
que privatis neque forensibus neque domesticis in re- 15
bus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero
contrahas, vacare officio potest in eoque et colendo
sita vitae est honestas omnis et neglegendo turpitudo.
Atque haec quidem quaestio communis est omnium 5.1
philosophorum. Quis est enim, qui nullis officii prae-
ceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Sed sunt
non nullae disciplinae, quae propositis bonorum et ma-
lorum finibus officium omne pervertant. Nam qui sum- 5
mum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute
coniunctum, idque suis commodis, non honestate me-
titur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum natu-
rae bonitate vincatur, neque amicitiam colere possit nec
iustitiam nec liberalitatem; fortis vero dolorem sum- 10
mum malum iudicans aut temperans voluptatem sum-
mum bonum statuens esse certe nullo modo potest.
Quae quamquam ita sint in promptu, ut res disputa- 6.1
tione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco disputata.
Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint esse,
de officio nihil queant dicere, neque ulla officii prae-
cepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt, 5
nisi aut ab iis, qui solam, aut ab iis, qui maxime
honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria
est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum, Peripa-
teticorum, quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Erilli iam
pridem explosa sententia est, qui tamen haberent ius 10
suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilec-
tum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset.
Sequimur igitur hoc quidem tempore et hac in quae-
stione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut
solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro 15
quantum quoque modo videbitur, hauriemus.