| Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio | 1.7.1 |
| futura est, ante definire, quid sit officium, quod a | |
| Panaetio praetermissum esse miror. Omnis enim, quae | |
| a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a de- | |
| finitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id de quo | 5 |
| disputetur. | |
| Omnis de officio duplex est quaestio. Unum genus | |
| est, quod pertinet ad finem bonorum, alterum, quod | |
| positum est in praeceptis, quibus in omnes partes usus | |
| vitae conformari possit. Superioris generis huiusmodi | 10 |
| sunt exempla, omniane officia perfecta sint, num quod | |
| officium aliud alio maius sit et quae sunt generis | |
| eiusdem. | |
| Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea | |
| quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus | 15 |
| id apparet, quia magis ad institutionem vitae com- | |
| munis spectare videntur; de quibus est nobis his li- | |
| bris explicandum. | |
| Atque etiam alia divisio est officii. Nam et medium | 8.1 |
| quoddam officium dicitur et perfectum. Perfectum of- | |
| ficium rectum, opinor, vocemus, quoniam Graeci κατ- | |
| όρθωμα, hoc autem commune officium vocant. Atque | |
| ea sic definiunt, ut rectum quod sit, id officium per- | 5 |
| fectum esse definiant; medium autem officium id esse | |
| dicunt, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi pos- | |
| sit. Triplex igitur est, ut Panaetio videtur, consilii | 9.1 |
| capiendi deliberatio. Nam aut honestumne factu sit | |
| an turpe dubitant id, quod in deliberationem cadit; | |
| in quo considerando saepe animi in contrarias senten- | |
| tias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt aut con- | 5 |
| sultant ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad | |
| facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, | |
| quibus et se possint iuvare et suos, conducat id necne, | |
| de quo deliberant; quae deliberatio omnis in rationem | |
| utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, cum pu- | 10 |
| gnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile. | |
| Cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revo- | |
| care ad se videtur, fit ut distrahatur in deliberando | |
| animus afferatque ancipitem curam cogitandi. Hac di- | 10.1 |
| visione, cum praeterire aliquid maximum vitium in | |
| dividendo sit, duo praetermissa sunt. Nec enim solum, | |
| utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed | |
| etiam duobus propositis honestis utrum honestius, | 5 |
| itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. Ita | |
| quam ille triplicem putavit esse rationem in quinque | |
| partes distribui debere reperitur. Primum igitur est | |
| de honesto, sed dupliciter, tum pari ratione de utili, | |
| post de comparatione eorum disserendum. Principio | 11.1 |
| generi animantium omni est a natura tributum, ut se, | |
| vitam corpusque tueatur, declinet ea, quae nocitura | |
| videantur, omniaque, quae sint ad vivendum neces- | |
| saria anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia | 5 |
| generis eiusdem. |