| Commune autem animantium omnium est coniunc- | 1.11.7 |
| tionis appetitus procreandi causa et cura quaedam | |
| eorum, quae procreata sint. Sed inter hominem et be- | |
| luam hoc maxime interest, quod haec tantum, quan- | 10 |
| tum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque | |
| praesens est se accommodat, paulum admodum sen- | |
| tiens praeteritum aut futurum. Homo autem, quod ra- | |
| tionis est particeps, per quam consequentia cernit, | |
| causas rerum videt earumque praegressus et quasi | 15 |
| antecessiones non ignorat, similitudines comparat re- | |
| busque praesentibus adiungit atque adnectit futuras, | |
| facile totius vitae cursum videt ad eamque degendam | |
| praeparat res necessarias. Eademque natura vi ra- | 12.1 |
| tionis hominem conciliat homini et ad orationis et | |
| ad vitae societatem ingeneratque inprimis praecipuum | |
| quendam amorem in eos, qui procreati sunt impel- | |
| litque, ut hominum coetus et celebrationes et esse et | 5 |
| a se obiri velit ob easque causas studeat parare ea, | |
| quae suppeditent ad cultum et ad victum, nec sibi | |
| soli, sed coniugi, liberis, ceterisque quos caros habeat | |
| tuerique debeat, quae cura exsuscitat etiam animos et | |
| maiores ad rem gerendam facit. Inprimisque hominis | 13.1 |
| est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque | |
| cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum | |
| avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionem- | |
| que rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate | 5 |
| vivendum necessariam ducimus. Ex quo intellegitur, | |
| quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae | |
| hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati ad- | |
| iuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini | |
| parere animus bene informatus a natura velit nisi | 10 |
| praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et | |
| legitime imperanti; ex quo magnitudo animi existit | |
| humanarumque rerum contemptio. Nec vero illa par- | 14.1 |
| va vis naturae est rationisque, quod unum hoc animal | |
| sentit, quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis | |
| dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quae | |
| aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudi- | 5 |
| nem, venustatem, convenientiam partium sentit; quam | |
| similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum | |
| transferens multo etiam magis pulchritudinem, con- | |
| stantiam, ordinem in consiliis factisque conservandam | |
| putat cavetque ne quid indecore effeminateve faciat, | 10 |
| tum in omnibus et opinionibus et factis ne quid libi- | |
| dinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus con- | |
| flatur et efficitur id, quod quaerimus, honestum, quod | |
| etiamsi nobilitatum non sit, tamen honestum sit, quod- | |
| que vere dicimus, etiamsi a nullo laudetur, natura esse | 15 |
| laudabile. |