| Formam quidem ipsam, Marce fili, et tamquam fa- | 1.15.1 |
| ciem honesti vides, 'quae si oculis cerneretur, mira- | |
| biles amores ut ait Plato, excitaret sapientiae'. Sed | |
| omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur | |
| ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque | 5 |
| versatur aut in hominum societate tuenda tribuen- | |
| doque suum cuique et rerum contractarum fide aut | |
| in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore | |
| aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur ordine et | |
| modo, in quo inest modestia et temperantia. Quae | 10 |
| quattuor quamquam inter se colligata atque implicata | |
| sunt, tamen ex singulis certa officiorum genera na- | |
| scuntur, velut ex ea parte, quae prima descripta est, in | |
| qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest inda- | |
| gatio atque inventio veri, eiusque virtutis hoc munus | 15 |
| est proprium. Ut enim quisque maxime perspicit, quid | 16.1 |
| in re quaque verissimum sit quique acutissime et ce- | |
| lerrime potest et videre et explicare rationem, is pru- | |
| dentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quo- | |
| circa huic quasi materia, quam tractet et in qua verse- | 5 |
| tur, subiecta est veritas. Reliquis autem tribus virtuti- | 17.1 |
| bus necessitates propositae sunt ad eas res parandas | |
| tuendasque, quibus actio vitae continetur, ut et so- | |
| cietas hominum coniunctioque servetur et animi ex- | |
| cellentia magnitudoque cum in augendis opibus utili- | 5 |
| tatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo | |
| magis in his ipsis despiciendis eluceat. Ordo autem | |
| et constantia et moderatio et ea, quae sunt his similia, | |
| versantur in eo genere ad quod est adhibenda actio | |
| quaedam, non solum mentis agitatio. Is enim rebus, | 10 |
| quae tractantur in vita, modum quendam et ordinem | |
| adhibentes, honestatem et decus conservabimus. |