| Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam | 1.18.1 |
| vimque divisimus, primus ille, qui in veri cognitione | |
| consistit, maxime naturam attingit humanam. Omnes | |
| enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae | |
| cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus, labi | 5 |
| autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe dici- | |
| mus. In hoc genere et naturali et honesto duo vitia | |
| vitanda sunt, unum, ne incognita pro cognitis habea- | |
| mus hisque temere assentiamur, quod vitium effugere | |
| qui volet—omnes autem velle debent—adhibebit | 10 |
| ad considerandas res et tempus et diligentiam. Alte- | 19.1 |
| rum est vitium, quod quidam nimis magnum studium | |
| multamque operam in res obscuras atque difficiles | |
| conferunt easdemque non necessarias. Quibus vitiis | |
| declinatis quod in rebus honestis et cognitione dignis | 5 |
| operae curaeque ponetur, id iure laudabitur, ut in | |
| astrologia C. Sulpicium audimus, in geometria Sex. | |
| Pompeium ipsi cognovimus, multos in dialecticis, plu- | |
| res in iure civili, quae omnes artes in veri investiga- | |
| tione versantur, cuius studio a rebus gerendis abduci | 10 |
| contra officium est. Virtutis enim laus omnis in ac- | |
| tione consistit, a qua tamen fit intermissio saepe mul- | |
| tique dantur ad studia reditus; tum agitatio mentis, | |
| quae numquam adquiescit, potest nos in studiis cogi- | |
| tationis etiam sine opera nostra continere. Omnis | 15 |
| autem cogitatio motusque animi aut in consiliis ca- | |
| piendis de rebus honestis et pertinentibus ad bene bea- | |
| teque vivendum aut in studiis scientiae cognitionisque | |
| versabitur. Ac de primo quidem officii fonte diximus. | |
| De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, | 20.1 |
| qua societas hominum inter ipsos et vitae quasi com- | |
| munitas continetur; cuius partes duae: iustitia, in qua | |
| virtutis splendor est maximus, ex qua viri boni nomi- | |
| nantur, et huic coniuncta beneficentia, quam eandem | 5 |
| vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet. Sed | |
| iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi | |
| lacessitus iniuria, deinde ut communibus pro commu- | |
| nibus utatur, privatis ut suis. Sunt autem privata nulla | 21.1 |
| natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quondam in | |
| vacua venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt, | |
| aut lege, pactione, condicione, sorte; ex quo fit, ut | |
| ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus Tuscu- | 5 |
| lanorum; similisque est privatarum possessionum di- | |
| scriptio. Ex quo, quia suum cuiusque fit eorum, quae | |
| natura fuerant communia, quod cuique optigit, id | |
| quisque teneat; e quo si quis <quaevis> sibi appetet, | |
| violabit ius humanae societatis. Sed quoniam, ut prae- | 22.1 |
| clare scriptum est a Platone, non nobis solum nati | |
| sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem | |
| amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignan- | |
| tur, ad usum hominum omnia creari, homines autem | 5 |
| hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis | |
| alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem | |
| sequi, communes utilitates in medium adferre, mu- | |
| tatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, | |
| tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter | 10 |
| homines societatem. Fundamentum autem est iusti- | 23.1 |
| tiae fides, id est dictorum conventorumque constantia | |
| et veritas. Ex quo, quamquam hoc videbitur fortasse | |
| cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui | |
| studiose exquirunt, unde verba sint ducta, credamus- | 5 |
| que, quia fiat, quod dictum est appellatam fidem. |