| Sed iniustitiae genera duo sunt, unum eorum, qui | 1.23.7 |
| inferunt, alterum eorum, qui ab is, quibus infertur, si | |
| possunt, non propulsant iniuriam. Nam qui iniuste | |
| impetum in quempiam facit aut ira aut aliqua | 10 |
| perturbatione incitatus, is quasi manus afferre vide- | |
| tur socio; qui autem non defendit nec obsistit, si | |
| potest, iniuriae, tam est in vitio, quam si parentes | |
| aut amicos aut patriam deserat. Atque illae quidem | 24.1 |
| iniuriae, quae nocendi causa de industria inferuntur, | |
| saepe a metu proficiscuntur, cum is, qui nocere alteri | |
| cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur | |
| incommodo. Maximam autem partem ad iniuriam fa- | 5 |
| ciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae con- | |
| cupiverunt; in quo vitio latissime patet avaritia. Ex- | 25.1 |
| petuntur autem divitiae cum ad usus vitae necessarios, | |
| tum ad perfruendas voluptates. In quibus autem ma- | |
| ior est animus, in is pecuniae cupiditas spectat ad | |
| opes et ad gratificandi facultatem, ut nuper M. Cras- | 5 |
| sus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, | |
| qui in re publica princeps vellet esse, cuius fructibus | |
| exercitum alere non posset. Delectant etiam magnifici | |
| apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia, | |
| quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniae cupidi- | 10 |
| tas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio nemini | |
| nocens vituperanda est, sed fugienda semper iniuria | |
| est. Maxime autem adducuntur plerique, ut eos iusti- | 26.1 |
| tiae capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, glo- | |
| riae cupiditatem inciderunt. Quod enim est apud En- | |
| nium 'nulla sancta societas nec fides regni est', id | |
| latius patet. Nam quidquid eiusmodi est, in quo non | 5 |
| possint plures excellere, in eo fit plerumque tanta con- | |
| tentio, ut difficillimum sit servare sanctam societatem. | |
| Declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia | |
| iura divina et humana pervertit propter eum, quem | |
| sibi ipse opinionis errore finxerat principatum. Est | 10 |
| autem in hoc genere molestum, quod in maximis ani- | |
| mis splendidissimisque ingeniis plerumque existunt | |
| honoris, imperii, potentiae, gloriae cupiditates. Quo | |
| magis cavendum est, ne quid in eo genere peccetur. | |
| Sed in omni iniustitia permultum interest, utrum per- | 27.1 |
| turbatione aliqua animi, quae plerumque brevis est et | |
| ad tempus, an consulto et cogitata fiat iniuria. Le- | |
| viora enim sunt ea, quae repentino aliquo motu acci- | |
| dunt, quam ea, quae meditata et praeparata inferun- | 5 |
| tur. Ac de inferenda quidem iniuria satis dictum est. |