| Praetermittendae autem defensionis deserendique | 1.28.1 |
| officii plures solent esse causae. Nam aut inimicitias | |
| aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam | |
| neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibus- | |
| dam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos | 5 |
| tutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque viden- | |
| dum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est | |
| in philosophos dictum, quod in veri investigatione | |
| versentur quodque ea, quae plerique vehementer ex- | |
| petant, de quibus inter se digladiari soleant, contem- | 10 |
| nant et pro nihilo putent, propterea iustos esse. Nam | |
| alterum [iustitiae genus] assequuntur, in inferenda ne | |
| cui noceant iniuria, in alterum incidunt, discendi enim | |
| studio impediti, quos tueri debent, deserunt. Itaque | |
| eos ne ad rem publicam quidem accessuros putant | 15 |
| nisi coactos. Aequius autem erat id voluntate fieri; | |
| nam hoc ipsum ita iustum est, quod recte fit, si est | |
| voluntarium. Sunt etiam, qui aut studio rei familiaris | 29.1 |
| tuendae aut odio quodam hominum suum se negotium | |
| agere dicant nec facere cuiquam videantur iniuriam. | |
| Qui altero genere iniustitiae vacant, in alterum incur- | |
| runt; deserunt enim vitae societatem, quia nihil con- | 5 |
| ferunt in eam studii, nihil operae, nihil facultatum. | |
| Quando igitur duobus generibus iniustitiae proposi- | 30.1 |
| tis adiunximus causas utriusque generis easque res | |
| ante constituimus, quibus iustitia contineretur, facile | |
| quod cuiusque temporis officium sit poterimus, nisi | |
| nosmet ipsos valde amabimus, iudicare. Est enim dif- | 5 |
| ficilis cura rerum alienarum. Quamquam Terentianus | |
| ille Chremes 'humani nihil a se alienum putat'; sed | |
| tamen, quia magis ea percipimus atque sentimus, quae | |
| nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam | |
| illa, quae ceteris, quae quasi longo intervallo inter- | 10 |
| iecto videmus, aliter de illis ac de nobis iudicamus. | |
| Quocirca bene praecipiunt, qui vetant quicquam agere, | |
| quod dubites aequum sit an iniquum. Aequitas lucet | |
| ipsa per se, dubitatio cogitationem significat iniuriae. |