| Sed incidunt saepe tempora, cum ea, quae maxime | 1.31.1 |
| videntur digna esse iusto homine, eoque quem virum | |
| bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut | |
| reddere depositum, [¹⁷etiamne furioso?]¹⁷ facere promis- | |
| sum quaeque pertinent ad veritatem et ad fidem; ea | 5 |
| migrare interdum et non servare fit iustum. Referri | |
| enim decet ad ea, quae posui principio fundamenta | |
| iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut com- | |
| muni utilitati serviatur. Ea cum tempore commutan- | |
| tur, commutatur officium et non semper est idem. | 10 |
| Potest enim accidere promissum aliquod et conven- | 32.1 |
| tum, ut id effici sit inutile vel ei, cui promissum sit, | |
| vel ei, qui promiserit. Nam si, ut in fabulis est, Nep- | |
| tunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus | |
| Hippolyto filio non esset orbatus. Ex tribus enim op- | 5 |
| tatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti | |
| interitu iratus optavit; quo impetrato in maximos luc- | |
| tus incidit. Nec promissa igitur servanda sunt ea, | |
| quae sint is, quibus promiseris inutilia, nec si plus tibi | |
| ea noceant, quam illi prosint [cui promiseris] contra | 10 |
| officium est, maius anteponi minori, ut si constitueris, | |
| cuipiam te advocatum in rem praesentem esse ven- | |
| turum atque interim graviter aegrotare filius coeperit, | |
| non sit contra officium non facere, quod dixeris, ma- | |
| gisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si | 15 |
| se destitutum queratur. Iam illis promissis standum | |
| non esse quis non videt, quae coactus quis metu, quae | |
| deceptus dolo promiserit? quae quidem pleraque iure | |
| praetorio liberantur, nonnulla legibus. Existunt etiam | 33.1 |
| saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida sed | |
| malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud 'summum | |
| ius summa iniuria' factum est iam tritum sermone | |
| proverbium. Quo in genere etiam in re publica multa | 5 |
| peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum | |
| hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod | |
| dierum essent pactae, non noctium indutiae. Ne noster | |
| quidem probandus, si verum est Q. Fabium Labeonem | |
| seu quem alium—nihil enim habeo praeter auditum | 10 |
| —arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a se- | |
| natu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque se- | |
| paratim locutum, ne cupide quid agerent, ne adpeten- | |
| ter, atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum | |
| utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum | 15 |
| est. Itaque illorum finis sic, ut ipsi dixerant, termina- | |
| vit; in medio relictum quod erat, populo Romano ad- | |
| iudicavit. Decipere hoc quidem est, non iudicare. Quo- | |
| circa in omni est re fugienda talis sollertia. |