| Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos | 1.34.1 |
| servanda, a quibus iniuriam acceperis. Est enim ulci- | |
| scendi et puniendi modus; atque haud scio an satis sit | |
| eum, qui lacessierit iniuriae suae paenitere, ut et ipse | |
| ne quid tale posthac et ceteri sint ad iniuriam tar- | 5 |
| diores. Atque in re publica maxime conservanda sunt | |
| iura belli. Nam cum sint duo genera decertandi, unum | |
| per disceptationem, alterum per vim, cumque illud | |
| proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum | |
| est ad posterius, si uti non licet superiore. Quare sus- | 35.1 |
| cipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine | |
| iniuria in pace vivatur, parta autem victoria conser- | |
| vandi i, qui non crudeles in bello, non inmanes fue- | |
| runt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, | 5 |
| Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at | |
| Karthaginem et Numantiam funditus sustulerunt; nol- | |
| lem Corinthum, sed credo aliquid secutos, oportuni- | |
| tatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum | |
| faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem senten- | 10 |
| tia paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est | |
| consulendum. In quo si mihi esset obtemperatum, si | |
| non optimam, at aliquam rem publicam, quae nunc | |
| nulla est, haberemus. Et cum iis, quos vi deviceris | |
| consulendum est, tum ii, qui armis positis ad impera- | 15 |
| torum fidem confugient, quamvis murum aries per- | |
| cusserit, recipiendi. In quo tantopere apud nostros | |
| iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devic- | |
| tas bello in fidem recepissent, earum patroni essent | |
| more maiorum. Ac belli quidem aequitas sanctissime | 36.1 |
| fetiali populi Romani iure perscripta est. Ex quo in- | |
| tellegi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod | |
| aut rebus repetitis geratur aut denuntiatum ante sit et | |
| indictum. [¹⁷Popilius imperator tenebat provinciam, in | 5 |
| cuius exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem | |
| Popilio videretur unam dimittere legionem, Catonis | |
| quoque filium, qui in eadem legione militabat, dimisit. | |
| Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato | |
| ad Popilium scripsit, ut, si eum patitur in exercitu | 10 |
| remanere, secundo eum obliget militiae sacramento, | |
| quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non po- | |
| terat.]¹⁷ Adeo summa erat observatio in bello movendo. | |
| [¹⁷Marci quidem Catonis senis est epistula ad Marcum | 37.1 |
| filium, in qua scribit se audisse eum missum factum | |
| esse a consule cum in Macedonia bello Persico miles | |
| esset. Monet igitur ut caveat, ne proelium ineat; negat | |
| enim ius esse, qui miles non sit cum hoste pugnare.]¹⁷ | 5 |
| Equidem etiam illud animadverto, quod, qui proprio | |
| nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate | |
| verbi rei tristitiam mitigatam. Hostis enim apud ma- | |
| iores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum di- | |
| cimus. Indicant duodecim tabulae: aut status dies | 10 |
| cum hoste, itemque adversus hostem aeterna aucto- | |
| ritas. Quid ad hanc mansuetudinem addi potest, eum, | |
| quicum bellum geras, tam molli nomine appellare? | |
| Quamquam id nomen durius effecit iam vetustas; a | |
| peregrino enim recessit et proprie in eo, qui arma | 15 |
| contra ferret, remansit. Cum vero de imperio decertatur | 38.1 |
| belloque quaeritur gloria, causas omnino subesse tamen | |
| oportet easdem, quas dixi paulo ante iustas causas esse | |
| bellorum. Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria | |
| est, minus acerbe gerenda sunt. Ut enim cum civi- | 5 |
| liter contendimus <contendimus> aliter si est inimicus, | |
| aliter si competitor—cum altero certamen honoris et | |
| dignitatis est, cum altero capitis et famae—sic cum | |
| Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gere- | |
| batur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sa- | 10 |
| binis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicaba- | |
| tur. Poeni foedifragi, crudelis Hannibal, reliqui iustio- | |
| res. Pyrrhi quidem de captivis reddendis illa prae- | |
| clara: | |
| 'Nec mi aurum posco nec mi pretium de- | 15 |
| deritis, | |
| Nec cauponantes bellum sed belligeran- | |
| tes, | |
| Ferro, non auro, vitam cernamus utrique. | |
| Vosne velit an me regnare era, quidve fe- | 20 |
| rat Fors | |
| Virtute experiamur. Et hoc simul accipe | |
| dictum: | |
| Quorum virtutei belli Fortuna pepercit | |
| Eorundem libertati me parcere certum est. | 25 |
| Dono ducite doque volentibus cum ma- | |
| gnis dis.' |