| Regalis sane et digna Aeacidarum genere sententia. | 1.39.1 |
| Atque etiam si quid singuli temporibus adducti ho- | |
| sti promiserunt, est in eo ipso fides conservanda, ut | |
| primo Punico bello Regulus captus a Poenis, cum de | |
| captivis commutandis Romam missus esset iurasset- | 5 |
| que se rediturum, primum, ut venit, captivos redden- | |
| dos in senatu non censuit, deinde, cum retineretur a | |
| propinquis et ab amicis, ad supplicium redire maluit | |
| quam fidem hosti datam fallere. [¹⁷Secundo autem Pu- | 40.1 |
| nico bello post Cannensem pugnam quos decem Han- | |
| nibal Romam misit astrictos iure iurando se redituros | |
| esse nisi de redimendis is, qui capti erant, impetras- | |
| sent, eos omnes censores, quoad quisque eorum vi- | 5 |
| xit, quod peierassent in aerariis reliquerunt, nec | |
| minus illum, qui iure iurando fraude culpam inve- | |
| nerat. Cum enim permissu Hannibalis exisset e ca- | |
| stris, rediit paulo post, quod se oblitum nescio quid | |
| diceret; deinde egressus e castris iure iurando se so- | 10 |
| lutum putabat, et erat verbis, re non erat.]¹⁷ Semper | |
| autem in fide quid senseris, non quid dixeris, cogitan- | |
| dum est. [¹⁷Maximum autem exemplum est iustitiae in | |
| hostem a maioribus nostris constitutum, cum a Pyrrho | |
| perfuga senatui est pollicitus se venenum regi daturum | 15 |
| et eum necaturum. Senatus et C. Fabricius eum Pyrrho | |
| dedit. Ita ne hostis quidem et potentis et bellum ultro | |
| inferentis interitum cum scelere adprobavit.]¹⁷ Ac de | |
| bellicis quidem officiis satis dictum est. Meminerimus | 41.1 |
| autem etiam adversus infimos iustitiam esse servan- | |
| dam. Est autem infima condicio et fortuna servorum, | |
| quibus non male praecipiunt, qui ita iubent uti, ut | |
| mercennariis, operam exigendam, iusta praebenda. | 5 |
| Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, | |
| fiat iniuria, fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur; | |
| utrumque homine alienissimum, sed fraus odio digna | |
| maiore. Totius autem iniustitiae nulla capitalior quam | |
| eorum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut | 10 |
| viri boni esse videantur. De iustitia satis dictum. |