| Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ac de | 1.42.1 |
| liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae ho- | |
| minis accommodatius, sed habet multas cautiones. Vi- | |
| dendum est enim, primum ne obsit benignitas et iis | |
| ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et ceteris, deinde | 5 |
| ne maior benignitas sit, quam facultates, tum ut pro | |
| dignitate cuique tribuatur; id enim est iustitiae fun- | |
| damentum, ad quam haec referenda sunt omnia. Nam | |
| et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui pro- | |
| desse velle videantur, non benefici neque liberales, sed | 10 |
| perniciosi assentatores iudicandi sunt, et qui aliis no- | |
| cent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt iniustitia, | |
| ut si in suam rem aliena convertant. Sunt autem multi | 43.1 |
| et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt | |
| aliis, quod aliis largiantur, ique arbitrantur se bene- | |
| ficos in suos amicos visum iri, si locupletent eos qua- | |
| cumque ratione. Id autem tantum abest, officio ut | 5 |
| nihil magis [officio] possit esse contrarium. Viden- | |
| dum est igitur, ut ea liberalitate utamur. quae prosit | |
| amicis, noceat nemini. Quare L. Sullae, C. Caesaris | |
| pecuniarum translatio a iustis dominis ad alienos non | |
| debet liberalis videri; nihil est enim liberale, quod | 10 |
| non idem iustum. Alter locus erat cautionis, ne be- | 44.1 |
| nignitas maior esset quam facultates, quod qui beni- | |
| gniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo | |
| peccant, quod iniuriosi sunt in proximos; quas enim | |
| copias his et suppeditari aequius est et relinqui eas | 5 |
| transferunt ad alienos. Inest autem in tali liberalitate | |
| cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniu- | |
| riam, ut ad largiendum suppetant copiae. Videre | |
| etiam licet plerosque non tam natura liberales quam | |
| quadam gloria ductos, ut benefici videantur facere | 10 |
| multa, quae proficisci ab ostentatione magis quam a | |
| voluntate videantur. Talis autem simulatio vanitati | |
| est coniunctior quam aut liberalitati aut honestati. | |
| Tertium est propositum, ut in beneficentia dilectus | 45.1 |
| esset dignitatis; in quo et mores eius erunt spectandi, | |
| in quem beneficium conferetur, et animus erga nos et | |
| communitas ac societas vitae et ad nostras utilitates | |
| officia ante collata; quae ut concurrant omnia, opta- | 5 |
| bile est; si minus, plures causae maioresque ponderis | |
| plus habebunt. |