| Quoniam autem vivitur non cum perfectis homini- | 1.46.1 |
| bus planeque sapientibus, sed cum iis, in quibus prae- | |
| clare agitur, si sunt simulacra virtutis, etiam hoc in- | |
| tellegendum puto, neminem omnino esse neglegen- | |
| dum, in quo aliqua significatio virtutis appareat, co- | 5 |
| lendum autem esse ita quemque maxime, ut quisque | |
| maxime virtutibus his lenioribus erit ornatus, mo- | |
| destia, temperantia, hac ipsa, de qua multa iam dicta | |
| sunt, iustitia. Nam fortis animus et magnus in homine | |
| non perfecto nec sapiente ferventior plerumque est, | 10 |
| illae virtutes bonum virum videntur potius attingere. | |
| Atque haec in moribus. | |
| De benivolentia autem, quam quisque habeat erga | 47.1 |
| nos, primum illud est in officio, ut ei plurimum tri- | |
| buamus, a quo plurimum diligamur, sed benivolen- | |
| tiam non adulescentulorum more ardore quodam amo- | |
| ris, sed stabilitate potius et constantia iudicemus. Sin | 5 |
| erunt merita, ut non ineunda, sed referenda sit gratia, | |
| maior quaedam cura adhibenda est; nullum enim of- | |
| ficium referenda gratia magis necessarium est. Quod- | 48.1 |
| si ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo | |
| possis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio pro- | |
| vocati facere debemus? An imitari agros fertiles, qui | |
| multo plus efferunt, quam acceperunt? Etenim si in | 5 |
| eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitamus, | |
| officia conferre, quales in eos esse debemus, qui iam | |
| profuerunt? Nam cum duo genera liberalitatis sint, | |
| unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne | |
| in nostra potestate est, non reddere viro bono non | 10 |
| licet, modo id facere possit sine iniuria. Acceptorum | 49.1 |
| autem beneficiorum sunt dilectus habendi, nec du- | |
| bium, quin maximo cuique plurimum debeatur. In | |
| quo tamen inprimis, quo quisque animo, studio, beni- | |
| volentia fecerit, ponderandum est. Multi enim faciunt | 5 |
| multa temeritate quadam sine iudicio, vel morbo in | |
| omnes vel repentino quodam quasi vento impetu | |
| animi incitati; quae beneficia aeque magna non sunt | |
| habenda atque ea, quae iudicio, considerate constan- | |
| terque delata sunt. Sed in collocando beneficio et in | 10 |
| referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime of- | |
| ficii est, ut quisque opis indigeat, ita ei potissimum | |
| opitulari; quod contra fit a plerisque; a quo enim plu- | |
| rimum sperant, etiamsi ille iis non eget, tamen ei po- | |
| tissimum inserviunt. | 15 |