| Optime autem societas hominum coniunctioque ser- | 1.50.1 |
| vabitur, si, ut quisque erit coniunctissimus, ita in eum | |
| benignitatis plurimum conferetur. Sed quae naturae | |
| principia sint communitatis et societatis humanae, re- | |
| petendum videtur altius. Est enim primum quod cer- | 5 |
| nitur in universi generis humani societate. Eius autem | |
| vinculum est ratio et oratio, quae docendo, discendo, | |
| communicando, disceptando, iudicando conciliat inter | |
| se homines coniungitque naturali quadam societate, | |
| neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in | 10 |
| quibus inesse fortitudinem saepe dicimus, ut in equis, | |
| in leonibus, iustitiam, aequitatem, bonitatem non dici- | |
| mus; sunt enim rationis et orationis expertes. Ac la- | 51.1 |
| tissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus | |
| inter omnes societas haec est. In qua omnium rerum, | |
| quas ad communem hominum usum natura genuit, | |
| est servanda communitas, [¹⁷ut quae descripta sunt legi- | 5 |
| bus et iure civili, haec ita teneantur, †ut sit constitu- | |
| tum e quibus ipsis, cetera sic observentur,]¹⁷ ut in Grae- | |
| corum proverbio est, amicorum esse communia omnia. | |
| Omnium autem communia hominum videntur ea, quae | |
| sunt generis eius, quod ab Ennio positum in una re | 10 |
| transferri in permultas potest: | |
| "Homo qui erranti comiter monstrat viam, | |
| Quasi lumen de suo lumine accendat facit. | |
| Nihilo minus ipsi lucet, cum illi accenderit." | |
| Una ex re satis praecipit, ut quidquid sine detri- | 15 |
| mento commodari possit, id tribuatur vel ignoto. Ex | 52.1 |
| quo sunt illa communia: non prohibere aqua proflu- | |
| ente, pati ab igne ignem capere, si qui velit, consilium | |
| fidele deliberanti dare, quae sunt iis utilia, qui acci- | |
| piunt, danti non molesta. Quare et his utendum est et | 5 |
| semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. | |
| Sed quoniam copiae parvae singulorum sunt, eorum | |
| autem, qui his egeant, infinita est multitudo, vulgaris | |
| liberalitas referenda est ad illum Ennii finem 'nihilo- | |
| minus ipsi lucet', ut facultas sit, qua in nostros si- | 10 |
| mus liberales. |