| Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut | 1.53.1 |
| enim ab illa infinita discedatur, proprior est eiusdem | |
| gentis, nationis, linguae, qua maxime homines coniun- | |
| guntur. Interius etiam est eiusdem esse civitatis; mul- | |
| ta enim sunt civibus inter se communia, forum, fana, | 5 |
| porticus, viae, leges, iura, iudicia, suffragia, consuetu- | |
| dines praeterea et familiaritates multisque cum multis | |
| res rationesque contractae. Artior vero colligatio est | |
| societatis propinquorum; ab illa enim inmensa socie- | |
| tate humani generis in exiguum angustumque con- | 10 |
| cluditur. Nam cum sit hoc natura commune animan- | 54.1 |
| tium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas | |
| in ipso coniugio est, proxima in liberis, deinde una | |
| domus, communia omnia; id autem est principium ur- | |
| bis et quasi seminarium rei publicae. Sequuntur fra- | 5 |
| trum coniunctiones, post consobrinorum sobrinorum- | |
| que, qui cum una domo iam capi non possint, in alias | |
| domos tamquam in colonias exeunt. Sequuntur co- | |
| nubia et affinitates ex quibus etiam plures propinqui; | |
| quae propagatio et suboles origo est rerum publica- | 10 |
| rum. Sanguinis autem coniunctio et benivolentia de- | |
| vincit homines <et> caritate. Magnum est enim eadem | 55.1 |
| habere monumenta maiorum, eisdem uti sacris, sepul- | |
| chra habere communia. [¹⁷Sed omnium societatum nulla | |
| praestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni | |
| moribus similes sunt familiaritate coniuncti; illud | 5 |
| enim honestum, quod saepe dicimus, etiam si in alio | |
| cernimus, tamen nos movet atque illi in quo id inesse | |
| videtur amicos facit.]¹⁷ Et quamquam omnis virtus nos | 56.1 |
| ad se allicit facitque, ut eos diligamus, in quibus ipsa | |
| inesse videatur, tamen iustitia et liberalitas id maxime | |
| efficit. [¹⁷Nihil autem est amabilius nec copulatius, quam | |
| morum similitudo bonorum; in quibus enim eadem | 5 |
| studia sunt, eaedem voluntates, in iis fit, ut aeque | |
| quisque altero delectetur ac se ipso, efficiturque id, | |
| quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat ex plu- | |
| ribus.]¹⁷ Magna etiam illa communitas est, quae con- | |
| ficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae | 10 |
| et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt firma | |
| devinciuntur societate. Sed cum omnia ratione animo- | 57.1 |
| que lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla | |
| carior quam ea, quae cum re publica est uni cuique | |
| nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, fa- | |
| miliares, sed omnes omnium caritates patria una com- | 5 |
| plexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppe- | |
| tere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior isto- | |
| rum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam | |
| et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt. | |
| Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus | 58.1 |
| plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et | |
| parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus | |
| proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos | |
| neque aliud ullum potest habere perfugium, deinceps | 5 |
| bene convenientes propinqui, quibuscum communis | |
| etiam fortuna plerumque est. Quamobrem necessaria | |
| praesidia vitae debentur his maxime quos ante dixi, vita | |
| autem victusque communis, consilia, sermones, cohor- | |
| tationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes | 10 |
| in amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima | |
| amicitia, quam similitudo morum coniugavit. |