| Sed in his omnibus officiis tribuendis videndum erit, | 1.59.1 |
| quid cuique maxime necesse sit et quid quisque vel | |
| sine nobis aut possit consequi aut non possit. Ita non | |
| idem erunt necessitudinum gradus qui temporum, | |
| suntque officia, quae aliis magis quam aliis debeantur, | 5 |
| ut vicinum citius adiuveris in fructibus percipiendis | |
| quam aut fratrem aut familiarem, at, si lis in iudicio | |
| sit, propinquum potius et amicum quam vicinum de- | |
| fenderis. [¹⁷Haec igitur et talia circumspicienda sunt in | |
| omni officio et consuetudo exercitatioque capienda, ut | 10 |
| boni ratiocinatores officiorum esse possimus et ad- | |
| dendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat, | |
| ex quo quantum cuique debeatur intellegas.]¹⁷ Sed ut | 60.1 |
| nec medici nec imperatores nec oratores quamvis artis | |
| praecepta perceperint, quicquam magna laude dignum | |
| sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii | |
| conservandi praecepta traduntur illa quidem, ut faci- | 5 |
| mus ipsi, sed rei magnitudo usum quoque exercitatio- | |
| nemque desiderat. Atque ab iis rebus, quae sunt in | |
| iure societatis humanae, quemadmodum ducatur ho- | |
| nestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus. | |
| Intellegendum autem est, cum proposita sint genera | 61.1 |
| quattuor, e quibus honestas officiumque manaret, | |
| splendidissimum videri, quod animo magno elatoque | |
| humanasque res despiciente factum sit. Itaque in pro- | |
| bris maxime in promptu est, si quid tale dici potest: | 5 |
| 'Vos enim iuvenes animum geritis muliebrem, illa | |
| virgo viri' | |
| et si quid eiusmodi: | |
| 'Salmacida spolia sine sudore et sanguine.' | |
| Contraque in laudibus, quae magno animo et fortiter | 10 |
| excellenterque gesta sunt, ea nescio quomodo quasi | |
| pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de | |
| Marathone, Salamine, Plataeis, Thermopylis, Leuctris, | |
| <hinc no>ster Cocles, hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones, | |
| hinc M. Marcellus, innumerabiles alii, maximeque ipse | 15 |
| populus Romanus animi magnitudine excellit. Decla- | |
| ratur autem studium bellicae gloriae, quod statuas | |
| quoque videmus ornatu fere militari. |