| Sed ea animi elatio, quae cernitur in periculis et la- | 1.62.1 |
| boribus, si iustitia vacat pugnatque non pro salute | |
| communi, sed pro suis commodis, in vitio est; non | |
| modo enim id virtutis non est, sed est potius immani- | |
| tatis omnem humanitatem repellentis. Itaque probe | 5 |
| definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse | |
| dicunt propugnantem pro aequitate. Quocirca nemo, | |
| qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et ma- | |
| litia, laudem est adeptus: nihil honestum esse potest, | |
| quod iustitia vacat. Praeclarum igitur illud Platonis: | 63.1 |
| 'Non, inquit, solum scientia, quae est remota ab iusti- | |
| tia calliditas potius quam sapientia est appellanda, | |
| verum etiam animus paratus ad periculum, si sua | |
| cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae | 5 |
| potius nomen habeat, quam fortitudinis.' Itaque viros | |
| fortes et magnanimos eosdem bonos et simplices, ve- | |
| ritatis amicos minimeque fallaces esse volumus; quae | |
| sunt ex media laude iustitiae. Sed illud odiosum est, | 64.1 |
| quod in hac elatione et magnitudine animi facillime | |
| pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur. | |
| Ut enim apud Platonem est, omnem morem Lacedae- | |
| moniorum inflammatum esse cupiditate vincendi, sic, | 5 |
| ut quisque animi magnitudine maxime excellet, ita | |
| maxime vult princeps omnium vel potius solus esse. | |
| Difficile autem est, cum praestare omnibus concu- | |
| pieris, servare aequitatem, quae est iustitiae maxime | |
| propria. Ex quo fit ut neque disceptatione vinci se | 10 |
| nec ullo publico ac legitimo iure patiantur, existunt- | |
| que in re publica plerumque largitores et factiosi, ut | |
| opes quam maximas consequantur et sint vi potius | |
| superiores quam iustitia pares. Sed quo difficilius, | |
| hoc praeclarius; nullum enim est tempus, quod iusti- | 15 |
| tia vacare debeat. Fortes igitur et magnanimi sunt | 65.1 |
| habendi non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam. | |
| Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum | |
| illud, quod maxime natura sequitur, in factis positum, | |
| non in gloria iudicat principemque se esse mavult | 5 |
| quam videri. Etenim qui ex errore imperitae multi- | |
| tudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus. | |
| Facillime autem ad res iniustas impellitur, ut quisque | |
| altissimo animo est, gloriae cupiditate; qui locus est | |
| sane lubricus, quod vix invenitur, qui laboribus sus- | 10 |
| ceptis periculisque aditis non quasi mercedem rerum | |
| gestarum desideret gloriam. |