| Omnino fortis animus et magnus duabus rebus ma- | 1.66.1 |
| xime cernitur, quarum una in rerum externarum de- | |
| spicientia ponitur, cum persuasum sit nihil hominem | |
| nisi quod honestum decorumque sit aut admirari aut | |
| optare aut expetere oportere, nullique neque homini | 5 |
| neque perturbationi animi nec fortunae succumbere. | |
| Altera est res, ut cum ita sis affectus animo, ut supra | |
| dixi, res geras magnas illas quidem et maxime utiles, | |
| sed ut vehementer arduas plenasque laborum et peri- | |
| culorum cum vitae, tum multarum rerum, quae ad vi- | 10 |
| tam pertinent. Harum rerum duarum splendor omnis, | 67.1 |
| amplitudo, addo etiam utilitatem, in posteriore est, | |
| causa autem et ratio efficiens magnos viros in priore. | |
| In eo est enim illud, quod excellentes animos et hu- | |
| mana contemnentes facit. Id autem ipsum cernitur in | 5 |
| duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum iu- | |
| dices et ab omni animi perturbatione liber sis. Nam et | |
| ea, quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva | |
| ducere eaque ratione stabili firmaque contemnere for- | |
| tis animi magnique ducendum est, et ea, quae videntur | 10 |
| acerba, quae multa et varia in hominum vita fortuna- | |
| que versantur, ita ferre, ut nihil a statu naturae dis- | |
| cedas, nihil a dignitate sapientis. robusti animi est | |
| magnaeque constantiae. Non est autem consentaneum, | 68.1 |
| qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate, nec qui | |
| invictum se a labore praestiterit, vinci a voluptate. | |
| Quam ob rem et haec videnda et pecuniae fugienda | |
| cupiditas; nihil enim est tam angusti animi tamque | 5 |
| parvi quam amare divitias, nihil honestius magni- | |
| ficentiusque quam pecuniam contemnere, si non ha- | |
| beas, si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque con- | |
| ferre. Cavenda etiam est gloriae cupiditas, ut supra | |
| dixi; eripit enim libertatem, pro qua magnanimis vi- | 10 |
| ris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia ex- | |
| petenda ac potius aut non accipienda interdum aut | |
| deponenda non numquam. Vacandum autem omni est | 69.1 |
| animi perturbatione, cum cupiditate et metu, tum | |
| etiam aegritudine [et voluptate] animi et iracundia, ut | |
| tranquillitas animi et securitas adsit, quae affert cum | |
| constantiam tum etiam dignitatem. | 5 |