| Multi autem et sunt et fuerunt, qui eam, quam dico, | 1.69.6 |
| tranquillitatem expetentes a negotiis publicis se re- | |
| moverint ad otiumque perfugerint, in his et nobilissimi | |
| philosophi longeque principes et quidam homines se- | |
| veri et graves, nec populi nec principum mores ferre | 10 |
| potuerunt vixeruntque non nulli in agris delectati re | |
| sua familiari. His idem propositum fuit quod regibus, | 70.1 |
| ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uteren- | |
| tur, cuius proprium est sic vivere ut velis. Quare cum | |
| hoc commune sit potentiae cupidorum cum his, quos | |
| dixi, otiosis, alteri se adipisci id posse arbitrantur, si | 5 |
| opes magnas habeant, alteri si contenti sint et suo et | |
| parvo. In quo neutrorum omnino contemnenda sen- | |
| tentia est, sed et facilior et tutior et minus aliis gra- | |
| vis aut molesta vita est otiosorum, fructuosior autem | |
| hominum generi et ad claritatem amplitudinemque | 10 |
| aptior eorum, qui se ad rem publicam et ad magnas | |
| res gerendas accomodaverunt. Quapropter et iis for- | 71.1 |
| sitan concedendum sit rem publicam non capessenti- | |
| bus, qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, | |
| et iis, qui aut valitudinis imbecillitate aut aliqua gra- | |
| viore causa impediti a re publica recesserunt, cum | 5 |
| eius administrandae potestatem aliis laudemque con- | |
| cederent. Quibus autem talis nulla sit causa, si despi- | |
| cere se dicant ea, quae plerique mirentur, imperia et | |
| magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam | |
| vitio dandum puto. Quorum iudicium in eo, quod | 10 |
| gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile | |
| factu est non probare, sed videntur labores et mo- | |
| lestias, tum offensionum et repulsarum quasi quan- | |
| dam ignominiam timere et infamiam. Sunt enim qui | |
| in rebus contrariis parum sibi constent, voluptatem | 15 |
| severissime contemnant, in dolore sint molliores, glo- | |
| riam neglegant, frangantur infamia atque ea quidem | |
| non satis constanter. Sed iis qui habent a natura ad- | 72.1 |
| iumenta rerum gerendarum, abiecta omni cunctatione | |
| adipiscendi magistratus et gerenda res publica est; | |
| nec enim aliter aut regi civitas aut declarari animi | |
| magnitudo potest. Capessentibus autem rem publicam | 5 |
| nihil minus quam philosophis, haud scio an magis | |
| etiam, et magnificentia et despicientia adhibenda sit | |
| rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas | |
| animi atque securitas, si quidem nec anxii futuri sunt | |
| et cum gravitate constantiaque victuri. Quae faciliora | 10 |
| sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum | 73.1 |
| vita, quae fortuna feriat, et quo minus multis rebus | |
| egent, et quia si quid adversi eveniat, tam graviter | |
| cadere non possunt. Quocirca non sine causa maiores | |
| motus animorum concitantur [maioraque efficiendi] | 5 |
| rem publicam gerentibus quam quietis, quo magis iis | |
| et magnitudo est animi adhibenda et vacuitas ab an- | |
| goribus. Ad rem gerendam autem qui accedit, caveat, | |
| ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed | |
| etiam ut habeat efficiendi facultatem; in quo ipso con- | 10 |
| siderandum est, ne aut temere desperet propter igna- | |
| viam aut nimis confidat propter cupiditatem. In om- | |
| nibus autem negotiis priusquam adgrediare, adhi- | |
| benda est praeparatio diligens. |