| Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores | 1.74.1 |
| esse quam urbanas, minuenda est haec opinio. Multi | |
| enim bella saepe quaesiverunt propter gloriae cupidi- | |
| tatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerum- | |
| que contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem | 5 |
| apti et cupidi bellorum gerendorum; vere autem si | |
| volumus iudicare multae res extiterunt urbanae ma- | |
| iores clarioresque quam bellicae. Quamvis enim The- | 75.1 |
| mistocles iure laudetur et sit eius nomen quam Solo- | |
| nis inlustrius citeturque Salamis clarissimae testis vic- | |
| toriae, quae anteponatur consilio Solonis ei, quo pri- | |
| mum constituit Areopagitas, non minus praeclarum | 5 |
| hoc quam illud iudicandum est. Illud enim semel pro- | |
| fuit, hoc semper proderit civitati; hoc consilio leges | |
| Atheniensium, hoc maiorum instituta servantur. Et | |
| Themistocles quidem nihil dixerit, in quo ipse Areopa- | |
| gum adiuverit, at ille vere <a> se adiutum Themisto- | 10 |
| clem; est enim bellum gestum consilio senatus eius, | |
| qui a Solone erat constitutus. Licet eadem de Pausa- | 76.1 |
| nia Lysandroque dicere, quorum rebus gestis quam- | |
| quam imperium Lacedaemoniis dilatatum putatur, | |
| tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et | |
| disciplinae conferendi sunt; quin etiam ob has ipsas | 5 |
| causas et parentiores habuerunt exercitus et fortiores. | |
| Mihi quidem neque pueris nobis M. Scaurus C. Mario | |
| neque, cum versaremur in re publica, Q. Catulus Cn. | |
| Pompeio cedere videbatur; parvi enim sunt foris arma, | |
| nisi est consilium domi. Nec plus Africanus, singu- | 10 |
| laris et vir et imperator in exscindenda Numantia rei | |
| publicae profuit quam eodem tempore P. Nasica pri- | |
| vatus, cum Ti. Gracchum interemit; quamquam haec | |
| quidem res non solum ex domestica est ratione—at- | |
| tingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta | 15 |
| est—sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano | |
| sine exercitu. Illud autem optimum est, in quod in- | 77.1 |
| vadi solere ab improbis et invidis audio "cedant arma | |
| togae concedat laurea laudi". Ut enim alios omittam, | |
| nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma | |
| cesserunt? Neque enim periculum in re publica fuit | 5 |
| gravius umquam nec maius otium. Ita consiliis dili- | |
| gentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum | |
| civium delapsa arma ipsa ceciderunt. Quae res igitur | |
| gesta umquam in bello tanta? qui triumphus conferen- | |
| dus? Licet enim mihi, M. fili, apud te gloriari, ad quem | 78.1 |
| et hereditas huius gloriae et factorum imitatio perti- | |
| net. Mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus, | |
| Cn. Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit, ut di- | |
| ceret frustra se triumphum tertium deportaturum | 5 |
| fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio ubi trium- | |
| pharet esset habiturus. Sunt igitur domesticae forti- | |
| tudines non inferiores militaribus; in quibus plus | |
| etiam quam in his operae studiique ponendum est. |