| Omnino illud honestum, quod ex animo excelso ma- | 1.79.1 |
| gnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis vi- | |
| ribus. Exercendum tamen corpus et ita afficiendum | |
| est, ut oboedire consilio rationique possit in exse- | |
| quendis negotiis et in labore tolerando. Honestum au- | 5 |
| tem id, quod exquirimus, totum est positum in animi | |
| cura et cogitatione; in quo non minorem utilitatem | |
| afferunt, qui togati rei publicae praesunt, quam qui | |
| bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut non | |
| suscepta aut confecta bella sunt, non numquam etiam | 10 |
| illata, ut M. Catonis bellum tertium Punicum, in quo | |
| etiam mortui valuit auctoritas. Qua re expetenda qui- | 80.1 |
| dem magis est decernendi ratio quam decertandi for- | |
| titudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam | |
| utilitatis ratione faciamus. Bellum autem ita susci- | |
| piatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita videatur. For- | 5 |
| tis vero animi et constantis est non perturbari in re- | |
| bus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dici- | |
| tur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione | |
| discedere. Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii | 81.1 |
| magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto | |
| ante constituere, quid accidere possit in utramque par- | |
| tem et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec com- | |
| mittere, ut aliquando dicendum sit "non putaram". | 5 |
| Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia | |
| consilioque fidentis; temere autem in acie versari et | |
| manu cum hoste confligere immane quiddam et be- | |
| luarum simile est; sed cum tempus necessitasque po- | |
| stulat, decertandum manu est et mors servituti turpi- | 10 |
| tudinique anteponenda. |