| [¹⁷De evertendis autem diripiendisque urbibus valde | 1.82.1 |
| considerandum est, ne quid temere, ne quid crude- | |
| liter. Idque est viri magni rebus agitatis punire son- | |
| tes, multitudinem conservare, in omni fortuna recta | |
| atque honesta retinere.]¹⁷ Ut enim sunt, quemadmodum | 5 |
| supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic | |
| reperias multos, quibus periculosa et calida consilia | |
| quietis et cogitatis splendidiora et maiora videantur. | |
| Numquam omnino periculi fuga committendum est, | 83.1 |
| ut inbelles timidique videamur, sed fugiendum illud | |
| etiam, ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse | |
| nihil potest stultius. Quapropter in adeundis periculis | |
| consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter aegro- | 5 |
| tantes leniter curant, gravioribus autem morbis peri- | |
| culosas curationes et ancipites adhibere coguntur. | |
| Quare in tranquillo tempestatem adversam optare de- | |
| mentis est, subvenire autem tempestati quavis ratione | |
| sapientis, eoque magis, si plus adipiscare re expli- | 10 |
| cata boni quam addubitata mali. Periculosae autem | |
| rerum actiones partim is sunt, qui eas suscipiunt, par- | |
| tim rei publicae. Itemque alii de vita, alii de gloria | 84.1 |
| et benivolentia civium in discrimen vocantur. Promp- | |
| tiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad | |
| communia dimicareque paratius de honore et gloria | |
| quam de ceteris commodis. Inventi autem multi sunt, | 5 |
| qui non modo pecuniam, sed etiam vitam profundere | |
| pro patria parati essent, idem gloriae iacturam ne | |
| minimam quidem facere vellent, ne re publica quidem | |
| postulante, ut Callicratidas, qui, cum Lacedaemonio- | |
| rum dux fuisset Peloponnesiaco bello multaque fe- | 10 |
| cisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum con- | |
| silio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis re- | |
| movendam nec cum Atheniensibus dimicandum puta- | |
| bant. Quibus ille respondit Lacedaemonios classe illa | |
| amissa aliam parare posse, se fugere sine suo dede- | 15 |
| core non posse. Atque haec quidem Lacedaemoniis | |
| plaga mediocris, illa pestifera, qua, cum Cleombrotus | |
| invidiam timens temere cum Epaminonda conflixis- | |
| set, Lacedaemoniorum opes corruerunt. Quanto Q. | |
| Maximus melius, de quo Ennius: | 20 |
| "Unus homo nobis cunctando restituit rem. | |
| Non enim rumores ponebat ante salutem. | |
| Ergo postque magisque viri nunc gloria claret." |