| Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus | 1.84.24 |
| urbanis. Sunt enim qui quod sentiunt, etsi optimum | 25 |
| sit, tamen invidiae metu non audent dicere. | |
| Omnino qui rei publicae praefuturi sunt duo Pla- | 85.1 |
| tonis praecepta teneant: unum, ut utilitatem civium | |
| sic tueantur, ut quaecumque agunt, ad eam referant | |
| obliti commodorum suorum, alterum, ut totum cor- | |
| pus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tu- | 5 |
| entur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio | |
| rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, | |
| non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui | |
| autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem | |
| perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem | 10 |
| atque discordiam; ex quo evenit, ut alii populares, | |
| alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci univer- | |
| sorum. Hinc apud Athenienses magnae discordiae, in | 86.1 |
| nostra re publica non solum seditiones, sed etiam pe- | |
| stifera bella civilia; quae gravis et fortis civis et in | |
| re publica dignus principatu fugiet atque oderit tra- | |
| detque se totum rei publicae neque opes aut potentiam | 5 |
| consectabitur totamque eam sic tuebitur, ut omnibus | |
| consulat. Nec vero criminibus falsis in odium aut in- | |
| vidiam quemquam vocabit omninoque ita iustitiae ho- | |
| nestatique adhaerescet, ut, dum ea conservet, quam- | |
| vis graviter offendat mortemque oppetat potius, quam | 10 |
| deserat illa, quae dixi. Miserrima omnino est ambitio | 87.1 |
| honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem | |
| est Platonem "similiter facere eos, qui inter se con- | |
| tenderent, uter potius rem publicam administraret, ut | |
| si nautae certarent, quis eorum potissimum guber- | 5 |
| naret". Idemque praecipit, "ut eos adversarios existi- | |
| memus, qui arma contra ferant, non eos, qui suo iu- | |
| dicio tueri rem publicam velint", qualis fuit inter P. | |
| Africanum et Q. Metellum sine acerbitate dissensio. |