| Nec vero audiendi qui graviter inimicis irascendum | 1.88.1 |
| putabunt idque magnanimi et fortis viri esse cense- | |
| bunt; nihil enim laudabilius, nihil magno et praeclaro | |
| viro dignius placabilitate atque clementia. In liberis | |
| vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam | 5 |
| est facilitas et altitudo animi quae dicitur, ne si irasca- | |
| mur aut intempestive accedentibus aut impudenter ro- | |
| gantibus in morositatem inutilem et odiosam incida- | |
| mus et tamen ita probanda est mansuetudo atque cle- | |
| mentia, ut adhibeatur rei publicae causa severitas, sine | 10 |
| qua administrari civitas non potest. omnis autem et | |
| animadversio et castigatio contumelia vacare debet | |
| neque ad eius, qui punitur aliquem aut verbis castigat, | |
| sed ad rei publicae utilitatem referri. Cavendum est | 89.1 |
| etiam ne maior poena quam culpa sit et ne isdem de | |
| causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. pro- | |
| hibenda autem maxime est ira puniendo; numquam | |
| enim iratus qui accedet ad poenam mediocritatem | 5 |
| illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae | |
| placet Peripateticis et recte placet, modo ne laudarent | |
| iracundiam et dicerent utiliter a natura datam. illa | |
| vero omnibus in rebus repudianda est optandumque, | |
| ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, | 10 |
| quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate du- | |
| cuntur. | |
| Atque etiam in rebus prosperis et ad voluntatem | 90.1 |
| nostram fluentibus superbiam magnopere, fastidium | |
| arrogantiamque fugiamus. nam ut adversas res, sic | |
| secundas inmoderate ferre levitatis est praeclaraque | |
| est aequabilitas in omni vita et idem semper vultus | 5 |
| eademque frons, ut de Socrate idemque de C. Laelio | |
| accepimus. Philippum quidem Macedonum regem re- | |
| bus gestis et gloria superatum a filio, facilitate et hu- | |
| manitate video superiorem fuisse. itaque alter semper | |
| magnus, alter saepe turpissimus, ut recte praecipere | 10 |
| videantur, qui monent, ut, quanto superiores simus, | |
| tanto nos geramus summissius. Panaetius quidem | |
| Africanum auditorem et familiarem suum solitum ait | |
| dicere, 'ut equos propter crebras contentiones proeli- | |
| orum ferocitate exultantes domitoribus tradere so- | 15 |
| leant, ut is facilioribus possint uti, sic homines secun- | |
| dis rebus ecfrenatos sibique praefidentes tamquam in | |
| gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspi- | |
| cerent rerum humanarum imbecillitatem varietatem- | |
| que fortunae'. Atque etiam in secundissimis rebus | 91.1 |
| maxime est utendum consilio amicorum isque maior | |
| etiam quam ante tribuenda auctoritas. Isdemque tem- | |
| poribus cavendum est ne assentatoribus patefaciamus | |
| aures neve adulari nos sinamus, in quo falli facile est. | 5 |
| tales enim nos esse putamus, ut iure laudemur; ex | |
| quo nascuntur innumerabilia peccata, cum homines | |
| inflati opinionibus turpiter irridentur et in maximis | |
| versantur erroribus. sed haec quidem hactenus. Illud | 92.1 |
| autem sic est iudicandum, maximas geri res et maximi | |
| animi ab is, qui res publicas regant, quod earum ad- | |
| ministratio latissime pateat ad plurimosque pertineat; | |
| esse autem magni animi et fuisse multos etiam in | 5 |
| vita otiosa, qui aut investigarent aut conarentur ma- | |
| gna quaedam seseque suarum rerum finibus contine- | |
| rent aut interiecti inter philosophos et eos, qui rem | |
| publicam administrarent, delectarentur re sua fami- | |
| liari, non eam quidem omni ratione exaggerantes ne- | 10 |
| que excludentes ab eius usu suos potiusque et amicis | |
| impertientes et rei publicae, si quando usus esset. quae | |
| primum bene parta sit nullo neque turpi quaestu ne- | |
| que odioso, [¹⁷tum quam plurimis, modo dignis, se uti- | |
| lem praebeat]¹⁷ deinde augeatur ratione, diligentia, par- | 15 |
| simonia [¹⁷nec libidini potius luxuriaeque quam liberali- | |
| tati et beneficentiae pareat]¹⁷. Haec praescripta servan- | |
| tem licet magnifice, graviter animoseque vivere atque | |
| etiam simpliciter, fideliter, vere hominum amice. |