| Sequitur ut de una reliqua parte honestatis dicen- | 1.93.1 |
| dum sit, in qua verecundia et quasi quidam ornatus | |
| vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio per- | |
| turbationum animi et rerum modus cernitur. hoc loco | |
| continetur id, quod dici latine decorum potest, graece | 5 |
| enim πρέπον dicitur [decorum]. huius vis ea est, ut | 94.1 |
| ab honesto non queat separari; nam et quod decet | |
| honestum est et quod honestum est decet. qua- | |
| lis autem differentia sit honesti et decori, facilius | |
| intellegi quam explanari potest. quicquid est enim, | 5 |
| quod deceat, id tum apparet, cum antegressa est | |
| honestas. itaque non solum in hac parte honesta- | |
| tis, de qua hoc loco disserendum est, sed etiam | |
| in tribus superioribus quid deceat apparet. Nam et | |
| ratione uti atque oratione prudenter et agere quod | 10 |
| agas considerate omnique in re quid sit veri videre et | |
| tueri decet, contraque falli, errare, labi, decipi tam | |
| dedecet quam delirare et mente esse captum; et iusta | |
| omnia decora sunt, iniusta contra, ut turpia, sic in- | |
| decora. Similis est ratio fortitudinis. quod enim viri- | 15 |
| liter animoque magno fit, id dignum viro et decorum | |
| videtur, quod contra, id ut turpe sic indecorum. Quare | 95.1 |
| pertinet quidem ad omnem honestatem hoc, quod dico, | |
| decorum, et ita pertinet, ut non recondita quadam ra- | |
| tione cernatur, sed sit in promptu. est enim quiddam, | |
| idque intellegitur in omni virtute, quod deceat; quod | 5 |
| cogitatione magis a virtute potest quam re separari. | |
| ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest | |
| a valitudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum to- | |
| tum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente | |
| et cogitatione distinguitur. Est autem eius descriptio | 96.1 |
| duplex; nam et generale quoddam decorum intellegi- | |
| mus, quod in omni honestate versatur, et aliud huic | |
| subiectum, quod pertinet ad singulas partes honesta- | |
| tis. Atque illud superius sic fere definiri solet, deco- | 5 |
| rum id esse, quod consentaneum sit hominis excellen- | |
| tiae in eo, in quo natura eius a reliquis animantibus | |
| differat. quae autem pars subiecta generi est, eam sic | |
| definiunt, ut id decorum velint esse, quod ita naturae | |
| consentaneum sit, ut in eo moderatio et temperantia | 10 |
| appareat cum specie quadam liberali. Haec ita in- | 97.1 |
| tellegi, possumus existimare ex eo decoro, quod poe- | |
| tae sequuntur, de quo alio loco plura dici solent. Sed | |
| ut tum servare illud poetas, quod deceat, dicimus, | |
| cum id quod quaque persona dignum est, et fit et di- | 5 |
| citur, ut si Aeacus aut Minos diceret 'oderint dum | |
| metuant' aut 'natis sepulchro ipse est parens' indeco- | |
| rum videretur, quod eos fuisse iustos accepimus; at | |
| Atreo dicente plausus excitantur, est enim digna per- | |
| sona oratio; sed poetae quid quemque deceat, ex per- | 10 |
| sona iudicabunt; nobis autem personam imposuit ipsa | |
| natura magna cum excellentia praestantiaque animan- | |
| tium reliquarum. Quocirca poetae in magna varietate | 98.1 |
| personarum etiam vitiosis quid conveniat et quid de- | |
| ceat videbunt, nobis autem cum a natura constantiae, | |
| moderationis, temperantiae, verecundiae partes datae | |
| sint cumque eadem natura doceat non neglegere, quem- | 5 |
| admodum nos adversus homines geramus, efficitur | |
| ut et illud, quod ad omnem honestatem pertinet, de- | |
| corum quam late fusum sit appareat et hoc, quod | |
| spectatur in uno quoque genere virtutis. Ut enim pul- | |
| chritudo corporis apta compositione membrorum mo- | 10 |
| vet oculos et delectat hoc ipso, quod inter se omnes | |
| partes cum quodam lepore consentiunt, sic hoc deco- | |
| rum, quod elucet in vita, movet adprobationem eorum, | |
| quibuscum vivitur, ordine et constantia et modera- | |
| tione dictorum omnium atque factorum. adhibenda est | 99.1 |
| igitur quaedam reverentia adversus homines et optimi | |
| cuiusque et reliquorum. nam neglegere quid de se quis- | |
| que sentiat, non solum arrogantis est sed etiam om- | |
| nino dissoluti. est autem quod differat in hominum | 5 |
| ratione habenda inter iustitiam et verecundiam. iusti- | |
| tiae partes sunt non violare homines, verecundiae non | |
| offendere, in quo maxime vis perspicitur decori. His | |
| igitur expositis quale sit id, quod decere dicimus, in- | |
| tellectum puto. | 10 |