| Officium autem, quod ab eo ducitur, hanc primum | 1.100.1 |
| habet viam, quae deducit ad convenientiam conserva- | |
| tionemque naturae; quam si sequemur ducem, nun- | |
| quam aberrabimus sequemurque et id, quod acutum | |
| et perspicax natura est, et id, quod ad hominum con- | 5 |
| sociationem accommodatum, et id, quod vehemens | |
| atque forte. Sed maxima vis decori in hac inest parte, | |
| de qua disputamus; neque enim solum corporis, qui | |
| ad naturam apti sunt, sed multo etiam magis animi | |
| motus probandi, qui item ad naturam accommodati | 10 |
| sunt. Duplex est enim vis animorum atque naturae: | 101.1 |
| una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, | |
| quae hominem huc et illuc rapit, altera in ra- | |
| tione, quae docet et explanat, quid faciendum fugien- | |
| dumque sit. [¹⁷Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtem- | 5 |
| peret. Omnis autem actio vacare debet temeritate et | |
| neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non pos- | |
| sit causam probabilem reddere; haec est enim fere | |
| descriptio officii.]¹⁷ Efficiendum autem est, ut appeti- | 102.1 |
| tus rationi oboediant eamque neque praecurrant nec | |
| propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tran- | |
| quilli atque omni animi perturbatione careant; ex quo | |
| elucebit omnis constantia omnisque moderatio. nam | 5 |
| qui appetitus longius evagantur et tamquam exul- | |
| tantes sive cupiendo sive fugiendo non satis a ratione | |
| retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt. | |
| relinquunt enim et abiciunt oboedientiam nec rationi | |
| parent, cui sunt subiecti lege naturae; a quibus non | 10 |
| modo animi perturbantur, sed etiam corpora. licet ora | |
| ipsa cernere iratorum aut eorum, qui aut libidine ali- | |
| qua aut metu commoti sunt aut voluptate nimia ge- | |
| stiunt; quorum omnium vultus, voces, motus status- | |
| que mutantur. Ex quibus illud intellegitur, ut ad of- | 103.1 |
| ficii formam revertamur, appetitus omnes contrahen- | |
| dos sedandosque esse excitandamque animadversio- | |
| nem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, in- | |
| considerate neglegenterque agamus. neque enim ita | 5 |
| generati a natura sumus, ut ad ludum et iocum facti | |
| esse videamur, ad severitatem potius et ad quaedam | |
| studia graviora atque maiora. ludo autem et ioco uti | |
| illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris | |
| tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus. | 10 |
| ipsumque genus iocandi non profusum nec immo- | |
| destum, sed ingenuum et facetum esse debet. ut enim | |
| pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, | |
| quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in | |
| ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. Duplex | 104.1 |
| omnino est iocandi genus, unum inliberale, petulans, | |
| flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, in- | |
| geniosum, facetum, quo genere non modo Plautus | |
| noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam phi- | 5 |
| losophorum Socraticorum libri referti sunt, multaque | |
| multorum facete dicta, ut ea, quae a sene Catone col- | |
| lecta sunt, quae vocantur ἀποφθέγματα. Facilis igitur | |
| est distinctio ingenui et inliberalis ioci. alter est, si | |
| tempore fit, ut si remisso animo, <vel severissimo> ho- | 10 |
| mine dignus, alter ne libero quidem, si rerum turpi- | |
| tudo adhibetur et verborum obscenitas. Ludendi etiam | |
| est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia pro- | |
| fundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem | |
| delabamur. suppeditant autem et campus noster et | 105.1 |
| studia venandi honesta exempla ludendi. Sed pertinet | |
| ad omnem officii quaestionem semper in promptu ha- | |
| bere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque | |
| beluis antecedat; illae nihil sentiunt nisi voluptatem | 5 |
| ad eamque feruntur omni impetu, hominis autem mens | |
| discendo alitur et cogitando, semper aliquid aut an- | |
| quirit aut agit videndique et audiendi delectatione | |
| ducitur. quin etiam, si quis est paulo ad voluptates | |
| propensior, modo ne sit ex pecudum genere, sunt enim | 10 |
| quidam homines non re sed nomine, sed si quis est | |
| paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat | |
| et dissimulat appetitum voluptatis propter verecun- | |
| diam. Ex quo intellegitur corporis voluptatem non | 106.1 |
| satis esse dignam hominis praestantia eamque con- | |
| temni et reici oportere, sin sit quispiam, qui aliquid | |
| tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse eius | |
| fruendae modum. itaque victus cultusque corporis ad | 5 |
| valitudinem referatur et ad vires, non ad voluptatem. | |
| Atque etiam, si considerare volemus, quae sit in na- | |
| tura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit | |
| turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere, | |
| quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie. | 10 |