| Intellegendum etiam est duabus quasi nos a natura | 1.107.1 |
| indutos esse personis; quarum una communis est ex | |
| eo, quod omnes participes sumus rationis praestan- | |
| tiaeque eius, qua antecellimus bestiis, a qua omne ho- | |
| nestum decorumque trahitur et ex qua ratio inveniendi | 5 |
| officii exquiritur, altera autem quae proprie singulis | |
| est tributa. ut enim in corporibus magnae dissimili- | |
| tudines sunt, alios videmus velocitate ad cursum, alios | |
| viribus ad luctandum valere, itemque in formis aliis | |
| dignitatem inesse, aliis venustatem, sic in animis exi- | 10 |
| stunt maiores etiam varietates. Erat in L. Crasso, in | 108.1 |
| L. Philippo multus lepos, maior etiam magisque de | |
| industria in C. Caesare, L. filio; at isdem temporibus | |
| in M. Scauro et in M. Druso adulescente singularis | |
| severitas, in C. Laelio multa hilaritas, in eius familiari | 5 |
| Scipione ambitio maior, vita tristior. de Graecis autem | |
| dulcem et facetum festivique sermonis atque in omni | |
| oratione simulatorem, quem εἴρωνα Graeci nomina- | |
| runt, Socratem accepimus, contra Pythagoram et Pe- | |
| riclem summam auctoritatem consecutos sine ulla hi- | 10 |
| laritate. Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex no- | |
| stris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, | |
| tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium con- | |
| silia. in quo genere Graeci Themistoclem et Pheraeum | |
| Iasonem ceteris anteponunt, in primisque versutum | 15 |
| et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius | |
| vita esset et plus aliquanto rei publicae prodesset, | |
| furere se simulavit. Sunt his alii multum dispares, | 109.1 |
| simplices et aperti, qui nihil ex occulto, nihil de insi- | |
| diis agendum putant, veritatis cultores, fraudis ini- | |
| mici, itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis de- | |
| serviant, dum quod velint consequantur, ut Sullam et | 5 |
| M. Crassum videbamus. quo in genere versutissimum | |
| et patientissimum Lacedaemonium Lysandrum acce- | |
| pimus, contraque Callicratidan, qui praefectus classis | |
| proximus post Lysandrum fuit. Itemque in sermoni- | |
| bus †alium quemque, quamvis praepotens sit, effi- | 10 |
| cere, ut unus de multis esse videatur, quod in Catulo, | |
| et in patre et in filio, idemque in Q. Mucio, Mancia | |
| vidimus. audivi ex maioribus natu, hoc idem fuisse | |
| in P. Scipione Nasica, contraque patrem eius, illum | |
| qui Ti. Gracchi conatus perditos vindicavit, nullam | 15 |
| comitatem habuisse sermonis, [¹⁷ne Xenocratem quidem | |
| severissimum philosophorum]¹⁷ ob eamque rem ipsam | |
| magnum et clarum fuisse. innumerabiles aliae dissi- | |
| militudines sunt naturae morumque, minime tamen | |
| vituperandorum. | 20 |