| Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non vi- | 1.110.1 |
| tiosa, sed tamen propria, quo facilius, decorum illud, | |
| quod quaerimus, retineatur. Sic enim est faciendum, | |
| ut contra universam naturam nihil contendamus, ea | |
| tamen conservata propriam nostram sequamur, ut | 5 |
| etiamsi sint alia graviora atque meliora, tamen nos | |
| studia nostra nostrae naturae regula metiamur; neque | |
| enim attinet naturae repugnare nec quicquam sequi, | |
| quod assequi non queas. ex quo magis emergit quale | |
| sit decorum illud, ideo quia nihil decet invita Minerva, | 10 |
| ut aiunt, id est adversante et repugnante natura. Om- | 111.1 |
| nino si quicquam est decorum, nihil est profecto ma- | |
| gis quam aequabilitas universae vitae, tum singula- | |
| rum actionum, quam conservare non possis, si alio- | |
| rum naturam imitans, omittas tuam. Ut enim sermone | 5 |
| eo debemus uti, qui notus est nobis, ne ut quidam | |
| Graeca verba inculcantes iure optimo rideamur, sic | |
| in actiones omnemque vitam nullam discrepantiam | |
| conferre debemus. Atque haec differentia naturarum | 112.1 |
| tantam habet vim, ut non numquam mortem sibi ipse | |
| consciscere alius debeat, alius in eadem causa non | |
| debeat. Num enim alia in causa M. Cato fuit, alia | |
| ceteri, qui se in Africa Caesari tradiderunt? atqui ce- | 5 |
| teris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, | |
| propterea quod lenior eorum vita et mores fuerant | |
| faciliores; Catoni cum incredibilem tribuisset natura | |
| gravitatem, eamque ipse perpetua constantia robora- | |
| visset semperque in proposito susceptoque consilio | 10 |
| permansisset, moriendum potius quam tyranni vultus | |
| aspiciendus fuit. Quam multa passus est Ulixes in | 113.1 |
| illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et | |
| Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in | |
| omni sermone omnibus affabilem [et iocundum] esse | |
| se vellet. domi vero etiam contumelias servorum an- | 5 |
| cillarumque pertulit, ut ad id aliquando, quod cupie- | |
| bat, veniret. At Aiax, quo animo traditur, milies op- | |
| petere mortem quam illa perpeti maluisset. Quae con- | |
| templantes expendere oportebit, quid quisque habeat | |
| sui, eaque moderari nec velle experiri, quam se aliena | 10 |
| deceant; id enim maxime quemque decet, quod est | |
| cuiusque maxime <suum>. Suum quisque igitur no- | 114.1 |
| scat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum | |
| suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos | |
| videantur habere prudentiae. illi enim non optumas, | |
| sed sibi accomodatissimas fabulas eligunt; qui voce | 5 |
| freti sunt, Epigonos Medumque, qui gestu Melanip- | |
| pam, Clytemestram, semper Rupilius, quem ego me- | |
| mini, Antiopam, non saepe Aesopus Aiacem. ergo hi- | |
| strio hoc videbit in scena, non videbit sapiens vir in | |
| vita? Ad quas igitur res aptissimi erimus, in iis po- | 10 |
| tissimum elaborabimus. sin aliquando necessitas nos | |
| ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis | |
| adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea, si | |
| non decore, at quam minime indecore facere possi- | |
| mus, nec tam est enitendum, ut bona, quae nobis data | 15 |
| non sint, sequamur, quam ut vitia fugiamus. |