| Ac duabus iis personis, quas supra dixi, tertia adiun- | 1.115.1 |
| gitur, quam casus aliqui aut tempus imponit, quarta | |
| etiam, quam nobismet ipsis iudicio nostro accommo- | |
| damus. nam regna, imperia, nobilitatem, honores, di- | |
| vitias, opes eaque, quae sunt his contraria, in casu | 5 |
| sita temporibus gubernantur; ipsi autem gerere quam | |
| personam velimus, a nostra voluntate proficiscitur. | |
| itaque se alii ad philosophiam, alii ad ius civile, alii | |
| ad eloquentiam applicant, ipsarumque virtutum in alia | |
| alius mavult excellere. quorum vero patres aut ma- | 116.1 |
| iores aliqua gloria praestiterunt, ii student plerumque | |
| eodem in genere laudis excellere, ut Q. Mucius P. f. | |
| in iure civili, Pauli filius Africanus in re militari. | |
| quidam autem ad eas laudes quas a patribus accepe- | 5 |
| runt, addunt aliquam suam, ut hic idem Africanus elo- | |
| quentia cumulavit bellicam gloriam, quod idem fecit | |
| Timotheus, Cononis f., qui cum belli laude non in- | |
| ferior fuisset quam pater, ad eam laudem doctrinae | |
| et ingenii gloriam adiecit. fit autem interdum, ut non- | 10 |
| nulli omissa imitatione maiorum suum quoddam in- | |
| stitutum consequantur, maximeque in eo plerumque | |
| elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti | |
| maioribus. Haec igitur omnia, cum quaerimus quid | 117.1 |
| deceat, complecti animo et cogitatione debemus; in | |
| primis autem constituendum est, quos nos et quales | |
| esse velimus et in quo genere vitae, quae deliberatio | |
| est omnium difficillima. ineunte enim adulescentia, | 5 |
| cum est maxima inbecillitas consilii, tum id sibi quis- | |
| que genus aetatis degendae constituit, quod maxime | |
| adamavit. itaque ante implicatur aliquo certo genere | |
| cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, | |
| iudicare. Nam quod Herculem Prodicus dicit, ut est | 118.1 |
| apud Xenophontem, cum primum pubesceret, quod | |
| tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam | |
| vivendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudi- | |
| nem atque ibi sedentem diu secum multumque dubi- | 5 |
| tasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alte- | |
| ram Virtutis, utram ingredi melius esset, hoc Herculi, | |
| Iovis satu edito, potuit fortasse contingere, nobis non | |
| item, qui imitamur quos cuique visum est atque ad | |
| eorum studia institutaque impellimur. Plerumque au- | 10 |
| tem parentium praeceptis imbuti ad eorum consuetu- | |
| dinem moremque deducimur; alii multitudinis iudicio | |
| feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima videntur, | |
| ea maxime exoptant; nonnulli tamen sive felicitate | |
| quadam sive bonitate naturae sine parentium disci- | 15 |
| plina rectam vitae secuti sunt viam. |