| Illud autem maxime rarum genus est eorum, qui | 1.119.1 |
| aut excellenti ingenii magnitudine aut praeclara eru- | |
| ditione atque doctrina aut utraque re ornati spatium | |
| etiam deliberandi habuerunt, quem potissimum vitae | |
| cursum sequi vellent; in qua deliberatione ad suam | 5 |
| cuiusque naturam consilium est omne revocandum. | |
| Nam cum in omnibus quae aguntur, ex eo, quomodo | |
| quisque natus est, ut supra dictum est, quid deceat, | |
| exquirimus, tum in tota vita constituenda multo est | |
| eius rei cura maior adhibenda, ut constare in perpe- | 10 |
| tuitate vitae possimus nobismet ipsis nec in ullo of- | |
| ficio claudicare. Ad hanc autem rationem quoniam | 120.1 |
| maximam vim natura habet, fortuna proximam, utri- | |
| usque omnino habenda ratio est in deligendo genere | |
| vitae, sed naturae magis; multo enim et firmior est | |
| et constantior, ut fortuna nonunquam tamquam ipsa | 5 |
| mortalis cum immortali natura pugnare videatur. Qui | |
| igitur ad naturae suae non vitiosae genus consilium | |
| vivendi omne contulerit, is constantiam teneat, id enim | |
| maxime decet, nisi forte se intellexerit errasse in deli- | |
| gendo genere vitae. Quod si acciderit, potest autem | 10 |
| accidere, facienda morum institutorumque mutatio est. | |
| Eam mutationem si tempora adiuvabunt, facilius com- | |
| modiusque faciemus; sin minus, sensim erit pede- | |
| temptimque facienda, ut amicitias, quae minus delec- | |
| tent et minus probentur, magis decere censent sapien- | 15 |
| tes sensim diluere quam repente praecidere. Commu- | 121.1 |
| tato autem genere vitae omni ratione curandum est | |
| ut id bono consilio fecisse videamur. Sed quoniam | |
| paulo ante dictum est imitandos esse maiores, primum | |
| illud exceptum sit ne vitia sint imitanda, deinde si na- | 5 |
| tura non feret, [ut quaedam imitari possint],—ut su- | |
| perioris filius Africani, qui hunc Paulo natum adop- | |
| tavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit | |
| patris similis esse, quam ille fuerat sui—si igitur | |
| non poterit sive causas defensitare sive populum con- | 10 |
| tionibus tenere sive bella gerere, illa tamen praestare | |
| debebit, quae erunt in ipsius potestate, iustitiam, fi- | |
| dem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo mi- | |
| nus ab eo id, quod desit, requiratur. Optima autem | |
| hereditas a patribus traditur liberis omnique patri- | 15 |
| monio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, | |
| cui dedecori esse nefas et vitium iudicandum est. Et | 122.1 |
| quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tri- | |
| buuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid | |
| etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur | |
| adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere | 5 |
| optimos et probatissimos, quorum consilio atque auc- | |
| toritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum | |
| constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem | |
| haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in | |
| labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et | 10 |
| in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. At- | |
| que etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati | |
| volent, caveant intemperantiam, meminerint verecun- | |
| diae, quod erit facilius, si in eiusmodi quidem rebus | |
| maiores natu nolint interesse. Senibus autem labores | 123.1 |
| corporis minuendi, exercitationes animi etiam augen- | |
| dae videntur, danda vero opera, ut et amicos et | |
| iuventutem et maxime rem publicam consilio et pru- | |
| dentia quam plurimum adiuvent. Nihil autem ma- | 5 |
| gis cavendum est senectuti quam ne languori se desi- | |
| diaeque dedat; luxuria vero cum omni aetati turpis, | |
| tum senectuti foedissima est. |