| Sin autem etiam libidinum intemperantia accessit, | 1.123.9 |
| duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus con- | 10 |
| cipit et facit adulescentium impudentiorem intempe- | |
| rantiam. | |
| Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum, | 124.1 |
| de privatorum, de civium, de peregrinorum officiis di- | |
| cere. Est igitur proprium munus magistratus intelle- | |
| gere se gerere personam civitatis debereque eius di- | |
| gnitatem et decus sustinere, servare leges, iura descri- | 5 |
| bere, ea fidei suae commissa meminisse. Privatum | |
| autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere | |
| neque summissum et abiectum neque se ecferentem, | |
| tum in re publica ea velle, quae tranquilla et honesta | |
| sint; talem enim solemus et sentire bonum civem et | 10 |
| dicere. Peregrini autem atque incolae officium est nihil | 125.1 |
| praeter suum negotium agere, nihil de alio anquirere | |
| minimeque esse in aliena re publica curiosum.—Ita | |
| fere officia reperientur, cum quaeretur quid deceat et | |
| quid aptum sit personis, temporibus, aetatibus. Nihil | 5 |
| est autem quod tam deceat, quam in omni re gerenda | |
| consilioque capiendo servare constantiam. | |
| Sed quoniam decorum illud in omnibus factis, dictis, | 126.1 |
| in corporis denique motu et statu cernitur idque positum | |
| est in tribus rebus, formositate, ordine, ornatu ad | |
| actionem apto, difficilibus ad eloquendum, sed satis | |
| erit intellegi, in his autem tribus continetur cura etiam | 5 |
| illa, ut probemur iis, quibuscum apud quosque viva- | |
| mus, his quoque de rebus pauca dicantur. Principio | |
| corporis nostri magnam natura ipsa videatur habuisse | |
| rationem, quae formam nostram reliquamque figuram, | |
| in qua esset species honesta, eam posuit in promptu, | 10 |
| quae partes autem corporis ad naturae necessitatem | |
| datae aspectum essent deformem habiturae [atque for- | |
| mam], eas contexit atque abdidit. Hanc naturae tam | 127.1 |
| diligentem fabricam imitata est hominum verecundia. | |
| Quae enim natura occultavit, eadem omnes, qui sana | |
| mente sunt, removent ab oculis ipsique necessitati dant | |
| operam ut quam occultissime pareant; quarumque | 5 |
| partium corporis usus sunt necessarii, eas neque par- | |
| tes neque earum usus suis nominibus appellant, quod- | |
| que facere non turpe est, modo occulte, id dicere ob- | |
| scenum est. Itaque nec actio rerum illarum aperta pe- | |
| tulantia vacat nec orationis obscenitas. Nec vero au- | 128.1 |
| diendi sunt Cynici aut se qui fuerunt Stoici paene | |
| cynici qui reprehendunt et irrident, quod ea, quae re | |
| turpia non sint, verbis flagitiosa ducamus, illa autem, | |
| quae turpia sunt, nominibus appellemus suis. Latro- | 5 |
| cinari, fraudare, adulterare re turpe est, sed dicitur | |
| non obscene; liberis dare operam re honestum est, | |
| nomine obscenum; pluraque in eam sententiam ab | |
| eisdem contra verecundiam disputantur. Nos autem | |
| naturam sequamur et ab omni, quod abhorret ab ocu- | 10 |
| lorum auriumque approbatione fugiamus; status, in- | |
| cessus, sessio, accubitio, vultus, oculi, manuum motus | |
| teneat illud decorum. Quibus in rebus duo maxime | 129.1 |
| sunt fugienda, ne quid effeminatum aut molle et ne | |
| quid durum aut rusticum sit. Nec vero histrionibus | |
| oratoribusque concedendum est, ut is haec apta sint, | |
| nobis dissoluta. Scaenicorum quidem mos tantam ha- | 5 |
| bet vetere disciplina verecundiam, ut in scaenam sine | |
| subligaculo prodeat nemo; verentur enim, ne, si quo casu | |
| evenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur, aspi- | |
| ciantur non decore. Nostro quidem more cum parenti- | |
| bus puberes filii, cum soceris generi non lavantur. | 10 |
| Retinenda igitur est huius generis verecundia, prae- | |
| sertim natura ipsa magistra et duce. Cum autem pul- | 130.1 |
| chritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas | |
| sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere | |
| debemus, dignitatem virilem. Ergo et a forma remo- | |
| veatur omnis viro non dignus ornatus, et huic simile | 5 |
| vitium in gestu motuque caveatur. Nam et palaestrici | |
| motus sunt saepe odiosiores et histrionum nonnulli | |
| gestus ineptiis non vacant, et in utroque genere quae | |
| sunt recta et simplicia laudantur. Formae autem di- | |
| gnitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationi- | 10 |
| bus corporis. Adhibenda praeterea munditia est non | |
| odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat | |
| agrestem et inhumanam neglegentiam. Eadem ratio | |
| est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, | |
| mediocritas optima est. Cavendum autem est, ne aut | 131.1 |
| tarditatibus utamur <in> ingressu mollioribus, ut | |
| pomparum ferculis similes esse videamur, aut in festi- | |
| nationibus suscipiamus nimias celeritates, quae cum | |
| fiunt, anhelitus moventur, vultus mutantur, ora tor- | 5 |
| quentur; ex quibus magna significatio fit non adesse | |
| constantiam. Sed multo etiam magis elaborandum est, | |
| ne animi motus a natura recedant, quod assequemur, | |
| si cavebimus ne in perturbationes atque exanimatio- | |
| nes incidamus et si attentos animos ad decoris conser- | 10 |
| vationem tenebimus. Motus autem animorum duplices | 132.1 |
| sunt; alteri cogitationis, alteri appetitus. Cogitatio in | |
| vero exquirendo maxime versatur, appetitus impellit | |
| ad agendum. Curandum est igitur, ut cogitatione ad | |
| res quam optimas utamur, appetitum rationi oboedien- | 5 |
| tem praebeamus. |