| Et quoniam magna vis orationis est eaque duplex, | 1.132.7 |
| altera contentionis, altera sermonis, contentio discep- | |
| tationibus tribuatur iudiciorum, contionum, senatus, | |
| sermo in circulis, disputationibus, congressionibus fa- | 10 |
| miliarium versetur, sequatur etiam convivia. Conten- | |
| tionis praecepta rhetorum sunt, nulla sermonis, quam- | |
| quam haud scio an possint haec quoque esse. Sed | |
| discentium studiis inveniuntur magistri, huic autem | |
| qui studeant sunt nulli, rhetorum turba referta omnia; | 15 |
| quamquam quoniam verborum sententiarumque prae- | |
| cepta sunt, eadem ad sermonem pertinebunt. Sed cum | 133.1 |
| orationis indicem vocem habeamus, in voce autem | |
| duo sequamur, ut clara sit, ut suavis, utrumque om- | |
| nino a natura petundum est, verum alterum exercitatio | |
| augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter. | 5 |
| Nihil fuit in Catulis, ut eos exquisito iudicio putares | |
| uti litterarum, quamquam erant litterati; sed et alii; | |
| hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus | |
| erat dulcis, litterae neque expressae, neque oppressae, | |
| ne aut obscurum esset aut putidum, sine contentione | 10 |
| vox nec languens nec canora. Uberior oratio L. Crassi | |
| nec minus faceta, sed bene loquendi de Catulis opinio | |
| non minor. Sale vero et facetiis Caesar, Catuli patris | |
| frater, vicit omnes, ut in illo ipso forensi genere di- | |
| cendi contentiones aliorum sermone vinceret. In om- | 15 |
| nibus igitur his elaborandum est, si in omni re quid | |
| deceat exquirimus. Sit ergo hic sermo, in quo Socra- | 134.1 |
| tici maxime excellunt, lenis minimeque pertinax, insit | |
| in eo lepos. Nec vero, tamquam in possessionem suam | |
| venerit, excludat alios, sed cum reliquis in rebus tum | |
| in sermone communi vicissitudinem non iniquam putet. | 5 |
| Ac videat in primis, quibus de rebus loquatur, si seriis, | |
| severitatem adhibeat, si iocosis leporem. In primisque | |
| provideat, ne sermo vitium aliquod indicet inesse in | |
| moribus; quod maxime tum solet evenire, cum stu- | |
| diose de absentibus detrahendi causa aut per ridicu- | 10 |
| lum aut severe, maledice contumelioseque dicitur. Ha- | 135.1 |
| bentur autem plerumque sermones aut de domesticis | |
| negotiis aut de re publica aut de artium studiis atque | |
| doctrina. Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberrare | |
| ad alia coeperit, ad haec revocetur oratio, sed utcum- | 5 |
| que aderunt; neque enim isdem de rebus nec omni | |
| tempore nec similiter delectamur. Animadvertendum | |
| est etiam, quatenus sermo delectationem habeat, et | |
| ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi modus. Sed | 136.1 |
| quomodo in omni vita rectissime praecipitur, ut per- | |
| turbationes fugiamus, id est motus animi nimios ra- | |
| tioni non obtemperantes, sic eiusmodi motibus sermo | |
| debet vacare, ne aut ira existat aut cupiditas aliqua | 5 |
| aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat, | |
| maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermo- | |
| nem conferemus, et vereri et diligere videamur. Ob- | |
| iurgationes etiam nonnumquam incidunt necessariae, | |
| in quibus utendum est fortasse et vocis contentione | 10 |
| maiore et verborum gravitate acriore, id agendum | |
| etiam, ut ea facere videamur irati. Sed ut ad urendum | |
| et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro invi- | |
| tique veniemus, nec unquam nisi necessario, si nulla | |
| reperietur alia medicina, sed tamen ira procul absit, | 15 |
| cum qua nihil recte fieri, nihil considerate potest. | |
| Magna<m> autem parte<m> clementi castigatione licet | 137.1 |
| uti, gravitate tamen adiuncta, ut et severitas adhibea- | |
| tur et contumelia repellatur, atque etiam illud ipsum, | |
| quod acerbitatis habet obiurgatio, significandum est | |
| ipsius id causa, qui obiurgetur, esse susceptum. Rec- | 5 |
| tum est autem etiam in illis contentionibus, quae cum | |
| inimicissimis fiunt, etiam si nobis indigna audiamus, | |
| tamen gravitatem retinere, iracundiam pellere; quae | |
| enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter | |
| fieri possunt neque is, qui adsunt, probari. Deforme | 10 |
| etiam est de se ipsum praedicare, falsa praesertim, et | |
| cum inrisione audientium imitari militem gloriosum. |