| Et quoniam omnia persequimur, volumus quidem | 1.138.1 |
| certe, dicendum est etiam, qualem hominis honorati | |
| et principis domum placeat esse, cuius finis est usus, | |
| ad quem accommodanda est aedificandi descriptio et | |
| tamen adhibenda commoditatis dignitatisque diligen- | 5 |
| tia. Cn. Octavio, qui primus ex illa familia consul | |
| factus est, honori fuisse accepimus, quod praeclaram | |
| aedificasset in Palatio et plenam dignitatis domum, | |
| quae cum vulgo viseretur, suffragata domino, novo | |
| homini, ad consulatum putabatur. Hanc Scaurus de- | 10 |
| molitus accessionem adiunxit aedibus. Itaque ille in | |
| suam domum consulatum primus attulit, hic, summi | |
| et clarissimi viri filius, in domum multiplicatam non | |
| repulsam solum rettulit, sed ignominiam etiam et ca- | |
| lamitatem. Ornanda enim est dignitas domo, non ex | 139.1 |
| domo tota quaerenda, nec domo dominus, sed domino | |
| domus honestanda est, et, ut in ceteris habenda ratio | |
| non sua solum, sed etiam aliorum, sic in domo clari | |
| hominis, in quam et hospites multi recipiendi et ad- | 5 |
| mittenda hominum cuiusque modi multitudo, adhi- | |
| benda cura est laxitatis. Aliter ampla domus dedecori | |
| saepe domino est, si est in ea solitudo, et maxime, si | |
| aliquando alio domino solita est frequentari. Odiosum | |
| est enim, cum a praetereuntibus dicitur: "o domus an- | 10 |
| tiqua et quam dispari dominare domino" quod quidem | |
| his temporibus in multis licet dicere. Cavendum au- | 140.1 |
| tem est, praesertim si ipse aedifices, ne extra modum | |
| sumptu et magnificentia prodeas, quo in genere mul- | |
| tum mali etiam in exemplo est. Studiose enim plerique | |
| praesertim in hanc partem facta principum imitantur, | 5 |
| ut L. Luculli, summi viri, virtutem quis? at quam | |
| multi villarum magnificentiam imitati! Quarum qui- | |
| dem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque | |
| revocandus. Eademque mediocritas ad omnem usum | |
| cultumque vitae transferenda est. Sed haec hactenus. | 10 |