| In omni autem actione suscipienda tria sunt tenen- | 1.141.1 |
| da, primum ut appetitus rationi pareat, quo nihil est | |
| ad officia conservanda accommodatius, deinde ut ani- | |
| madvertatur, quanta illa res sit, quam efficere veli- | |
| mus, ut neve maior neve minor cura et opera suscipia- | 5 |
| tur, quam causa postulet. Tertium est, ut caveamus, | |
| ut ea, quae pertinent ad liberalem speciem et digni- | |
| tatem, moderata sint. Modus autem est optimus decus | |
| ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi lon- | |
| gius. Horum tamen trium praestantissimum est appe- | 10 |
| titum obtemperare rationi. | |
| Deinceps de ordine rerum et de opportunitate tem- | 142.1 |
| porum dicendum est. Haec autem scientia continentur | |
| ea, quam Graeci εὐταξίαν nominant, non hanc, quam | |
| interpretamur modestiam, quo in verbo modus inest, | |
| sed illa est εὐταξία, in qua intellegitur ordinis conser- | 5 |
| vatio. Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, | |
| sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum | |
| earum, quae agentur aut dicentur, loco suo collocan- | |
| darum. Ita videtur eadem vis ordinis et collocationis | |
| fore; nam et ordinem sic definiunt, compositionem | 10 |
| rerum aptis et accommodatis locis. Locum autem ac- | |
| tionis opportunitatem temporis esse dicunt; tempus | |
| autem actionis opportunum Graece εὐκαιρία, Latine | |
| appellatur occasio. Sic fit, ut modestia haec, quam | |
| ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis | 15 |
| idoneorum ad agendum temporum. Sed potest eadem | 143.1 |
| esse prudentiae definitio, de qua principio diximus, | |
| hoc autem loco de moderatione et temperantia et ha- | |
| rum similibus virtutibus quaerimus. Itaque quae erant | |
| prudentiae propria suo loco dicta sunt; quae autem | 5 |
| harum virtutum, de quibus iam diu loquimur, quae | |
| pertinent ad verecundiam et ad eorum approbatio- | |
| nem, quibuscum vivimus, nunc dicenda sunt. |