| Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quem- | 1.144.1 |
| admodum in oratione constanti, sic in vita omnia | |
| sint apta inter se et convenientia; turpe enim valdeque | |
| vitiosum in re severa convivio digna aut delicatum | |
| aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum ha- | 5 |
| beret collegam in praetura Sophoclem poetam iique | |
| de communi officio convenissent et casu formosus | |
| puer praeteriret dixissetque Sophocles "o puerum pul- | |
| chrum, Pericle"! "At enim praetorem, Sophocle, decet | |
| non solum manus sed etiam oculos abstinentes ha- | 10 |
| bere." Atque hoc idem Sophocles si in athletarum | |
| probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset. | |
| Tanta vis est et loci et temporis. Ut si qui, cum | |
| causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione se- | |
| cum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, | 15 |
| non reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat, | |
| inhumanus videatur inscitia temporis. Sed ea, quae | 145.1 |
| multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro | |
| cantet aut si qua est alia magna perversitas, facile | |
| apparet nec magnopere admonitionem et praecepta | |
| desiderat; quae autem parva videntur esse delicta | 5 |
| neque a multis intellegi possunt, ab is est diligentius | |
| declinandum. Ut in fidibus aut tibiis quamvis pau- | |
| lum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet, | |
| sic videndum est in vita ne forte quid discrepet, vel | |
| multo etiam magis, quo maior et melior actionum | 10 |
| quam sonorum concentus est. Itaque ut in fidibus | 146.1 |
| musicorum aures vel minima sentiunt, sic nos, si acres | |
| ac diligentes iudices esse volumus animadversoresque | |
| vitiorum, magna saepe intellegemus ex parvis. Ex | |
| oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut | 5 |
| contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex lo- | |
| cutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex sum- | |
| missione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid | |
| eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet. | |
| Quo in genere non est incommodum, quale quidque | 10 |
| eorum sit ex aliis iudicare, ut si quid non deceat illos, | |
| vitemus ipsi. Fit enim nescio quomodo ut magis in | |
| aliis cernamus, quam in nobismet ipsis, si quid delin- | |
| quitur. Itaque facillume corriguntur in discendo, quo- | |
| rum vitia imitantur emendandi causa magistri. Nec | 147.1 |
| vero alienum est ad ea deligenda, quae dubitationem | |
| afferunt, adhibere doctos homines vel etiam usu peri- | |
| tos et, quid iis de quoque officii genere placeat ex- | |
| quirere. Maior enim pars eo fere deferri solet, quo | 5 |
| a natura ipsa deducitur. In quibus videndum est, non | |
| modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque | |
| sentiat atque etiam de qua causa quisque sentiat. Ut | |
| enim pictores et ii qui signa fabricantur et vero etiam | |
| poetae suum quisque opus a vulgo considerari vult, | 10 |
| ut si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, | |
| iique et secum et aliis quid in eo peccatum sit exqui- | |
| runt, sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda | |
| et non facienda et mutanda et corrigenda sunt. Quae | 148.1 |
| vero more agentur institutisque civilibus, de his nihil | |
| est praecipiendum; illa enim ipsa praecepta sunt, nec | |
| quemquam hoc errore duci oportet, ut siquid Socrates | |
| aut Aristippus contra morem consuetudinemque civi- | 5 |
| lem fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere; | |
| magnis illi et divinis bonis hanc licentiam assequeban- | |
| tur. Cynicorum vero ratio tota est eicienda; est enim | |
| inimica verecundiae, sine qua nihil rectum esse po- | |
| test, nihil honestum. Eos autem, quorum vita per- | 149.1 |
| specta in rebus honestis atque magnis est, bene de re | |
| publica sentientes ac bene meritos aut merentes sicut | |
| aliquo honore aut imperio affectos observare et colere | |
| debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, | 5 |
| qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et | |
| peregrini in ipsoque peregrino privatimne an publice | |
| venerit. Ad summam, ne agam de singulis, totius | |
| generis hominum conciliationem et consociationem co- | |
| lere, tueri, servare debemus. | 10 |