| Iam de artificiis et quaestibus, qui liberales ha- | 1.150.1 |
| bendi, qui sordidi sint, haec fere accepimus. Primum | |
| improbantur ii quaestus, qui in odia hominum incur- | |
| runt, ut portitorum, ut feneratorum. Inliberales autem | |
| et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum | 5 |
| operae, non quorum artes emuntur; est enim in illis | |
| ipsa merces auctoramentum servitutis. Sordidi etiam | |
| putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim | |
| vendant; nihil enim proficiant, nisi admodum mentian- | |
| tur; nec vero est quicquam turpius vanitate. Opificesque | 10 |
| omnes in sordida arte versantur; nec enim quicquam | |
| ingenuum habere potest officina. Minimeque artes eae | |
| probandae, quae ministrae sunt voluptatum 'cetarii, | |
| lanii, coqui, fartores, piscatores', ut ait Terentius. Ad- | |
| de huc, si placet, unguentarios, saltatores, totumque | 15 |
| ludum talarium. Quibus autem artibus aut prudentia | 151.1 |
| maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur ut me- | |
| dicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, | |
| eae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae. Mer- | |
| catura autem, si tenuis est, sordida putanda est; sin | 5 |
| magna et copiosa, multa undique apportans multis- | |
| que sine vanitate inpertiens, non est admodum vitu- | |
| peranda; atque etiam si satiata quaestu vel contenta | |
| potius, ut saepe ex alto in portum, ex ipso se portu | |
| in agros possessionesque contulit, videtur iure optimo | 10 |
| posse laudari. Omnium autem rerum, ex quibus ali- | |
| quid adquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil | |
| uberius, nihil dulcius, nihil homine, nihil libero di- | |
| gnius. De qua quoniam in Catone Maiore satis multa | |
| diximus, illinc assumes quae ad hunc locum pertinebunt. | 15 |