| Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quem ad | 1.152.1 |
| modum officia ducerentur, satis expositum videtur. | |
| Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest in- | |
| cidere saepe contentio et comparatio, de duobus ho- | |
| nestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est prae- | 5 |
| termissus. Nam cum omnis honestas manet a parti- | |
| bus quattuor, quarum una sit cognitionis, altera com- | |
| munitatis, tertia magnanimitatis, quarta moderationis, | |
| haec in deligendo officio saepe inter se comparentur | |
| necesse est. Placet igitur aptiora esse naturae ea of- | 153.1 |
| ficia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cogni- | |
| tione ducantur, idque hoc argumento confirmari po- | |
| test, quod, si contigerit ea vita sapienti, ut omnium | |
| rerum affluentibus copiis [¹⁷quamvis]¹⁷ omnia, quae co- | 5 |
| gnitione digna sint, summo otio secum ipse consideret | |
| et contempletur, tamen si solitudo tanta sit, ut homi- | |
| nem videre non possit, excedat e vita. Princepsque | |
| omnium virtutum illa sapientia, quam σοφίαν Graeci | |
| vocant, prudentiam enim, quam Graeci φρόνησιν di- | 10 |
| cunt, aliam quandam intellegimus, quae est rerum | |
| expetendarum fugiendarumque scientia; illa autem sa- | |
| pientia, quam principem dixi, rerum est divinarum | |
| et humanarum scientia, in qua continetur deorum et | |
| hominum communitas et societas inter ipsos; ea si | 15 |
| maxima est, ut est, certe necesse est, quod a communi- | |
| tate ducatur officium, id esse maximum. Etenim co- | |
| gnitio contemplatioque [naturae] manca quodam modo | |
| atque inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur. | |
| Ea autem actio in hominum commodis tuendis ma- | 20 |
| xime cernitur; pertinet igitur ad societatem generis | |
| humani; ergo haec cognitioni anteponenda est. |