| Atque id optimus quisque reapse ostendit et iudicat. | 1.154.1 |
| Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscen- | |
| daque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplanti- | |
| que res cognitione dignissimas subito sit allatum pe- | |
| riculum discrimenque patriae, cui subvenire opitu- | 5 |
| larique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, | |
| etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi ma- | |
| gnitudinem posse arbitretur? Atque hoc idem in pa- | |
| rentis, in amici re aut periculo fecerit. Quibus rebus | 155.1 |
| intellegitur, studiis officiisque scientiae praeponenda | |
| esse officia iustitiae, quae pertinent ad hominum utili- | |
| tatem, qua nihil homini esse debet antiquius. Atque | |
| illi ipsi, quorum studia vitaque omnis in rerum co- | 5 |
| gnitione versata est, tamen ab augendis hominum uti- | |
| litatibus et commodis non recesserunt. Nam et erudie- | |
| runt multos, quo meliores cives utilioresque rebus suis | |
| publicis essent, ut Thebanum Epaminondam Lysis Py- | |
| thagoreus, Syracosium Dionem Plato multique multos, | 10 |
| nosque ipsi, quicquid ad rem publicam attulimus, si | |
| modo aliquid attulimus, a doctoribus atque doctrina | |
| instructi ad eam et ornati accessimus. Neque solum | 156.1 |
| vivi atque praesentes studiosos discendi erudiunt at- | |
| que docent, sed hoc idem etiam post mortem monu- | |
| mentis litterarum assequuntur. Nec enim locus ullus | |
| est praetermissus ab iis, qui ad leges, qui ad mores, | 5 |
| qui ad disciplinam rei publicae pertineret, ut otium | |
| suum ad nostrum negotium contulisse videantur. Ita | |
| illi ipsi doctrinae studiis et sapientiae dediti ad ho- | |
| minum utilitatem suam intelligentiam prudentiamque | |
| potissimum conferunt; ob eamque etiam causam elo- | 10 |
| qui copiose, modo prudenter, melius est quam vel | |
| acutissime sine eloquentia cogitare, quod cogitatio in | |
| se ipsa vertitur, eloquentia complectitur eos, quibus- | |
| cum communitate iuncti sumus. Atque ut apium exa- | 157.1 |
| mina non fingendorum favorum causa congregantur, | |
| sed cum congregabilia natura sint, fingunt favos, sic | |
| homines, ac multo etiam magis, natura congregati ad- | |
| hibent agendi cogitandique sollertiam. Itaque, nisi ea | 5 |
| virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex | |
| societate generis humani, attingat cognitionem rerum, | |
| solivaga cognitio et ieiuna videatur, [¹⁷itemque magni- | |
| tudo animi remota communitate coniunctioneque hu- | |
| mana feritas sit quaedam et immanitas.]¹⁷ Ita fit, ut | 10 |
| vincat cognitionis studium consociatio hominum at- | |
| que communitas. |