| Nec verum est quod dicitur a quibusdam propter | 1.158.1 |
| necessitatem vitae, quod ea, quae natura desideraret, | |
| consequi sine aliis atque efficere non possemus, id- | |
| circo initam esse cum hominibus communitatem et | |
| societatem; quodsi omnia nobis, quae ad victum cul- | 5 |
| tumque pertinent, quasi virgula divina, ut aiunt, sup- | |
| peditarentur, tum optimo quisque ingenio negotiis | |
| omnibus omissis totum se in cognitione et scientia | |
| collocaret. Non est ita. Nam et solitudinem fugeret et | |
| socium studii quaereret, tum docere, tum discere vellet, | 10 |
| tum audire, tum dicere. Ergo omne officium, quod ad | |
| coniunctionem hominum et ad societatem tuendam va- | |
| let, anteponendum est illi officio, quod cognitione | |
| et scientia continetur. Illud forsitan quaerendum sit, | 159.1 |
| num haec communitas, quae maxime est apta naturae | |
| ea sit etiam moderationi modestiaeque semper ante- | |
| ponenda. non placet; sunt enim quaedam partim ita | |
| foeda, partim ita flagitiosa, ut ea ne conservandae | 5 |
| quidem patriae causa sapiens facturus sit. Ea Posido- | |
| nius collegit permulta, sed ita taetra quaedam, ita ob- | |
| scena, ut dictu quoque videantur turpia. Haec igitur | |
| non suscipiet rei publicae causa, ne res publica qui- | |
| dem pro se suscipi volet. Sed haec commodius se res | 10 |
| habet, quod non potest accidere tempus, ut intersit | |
| rei publicae quicquam illorum facere sapientem. | |
| Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis | 160.1 |
| [hoc] genus officiorum excellere, quod teneatur homi- | |
| num societate. Etenim cognitionem prudentiamque | |
| sequetur considerata actio; ita fit, ut agere considerate | |
| pluris sit quam cogitare prudenter. Atque haec qui- | 5 |
| dem hactenus. Patefactus enim locus est ipse, ut non | |
| difficile sit in exquirendo officio quid cuique sit prae- | |
| ponendum videre. In ipsa autem communitate sunt | |
| gradus officiorum, ex quibus quid cuique praestet in- | |
| tellegi possit, ut prima diis immortalibus, secunda | 10 |
| patriae, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis | |
| debeantur. Quibus ex rebus breviter disputatis intel- | 161.1 |
| legi potest non solum id homines solere dubitare, ho- | |
| nestumne an turpe sit, sed etiam duobus propositis | |
| honestis utrum honestius sit. Hic locus a Panaetio est, | |
| ut supra dixi, praetermissus. Sed iam ad reliqua per- | 5 |
| gamus. |