| LIBER SECUNDUS | |
| Quemadmodum officia ducerentur ab honestate, | 2.1.1 |
| Marce fili, atque ab omni genere virtutis, satis expli- | |
| catum arbitror libro superiore. Sequitur ut haec offi- | |
| ciorum genera persequar, quae pertinent ad vitae cul- | |
| tum et ad earum rerum, quibus utuntur homines, fa- | 5 |
| cultatem, ad opes, ad copias; [¹⁷in quo tum quaeri dixi, | |
| quid utile, quid inutile, tum ex utilibus quid utilius | |
| aut quid maxime utile]¹⁷. De quibus dicere adgrediar, | |
| si pauca prius de instituto ac de iudicio meo dixero. | |
| Quamquam enim libri nostri complures non modo ad | 2.1 |
| legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, | |
| tamen interdum vereor ne quibusdam bonis viris phi- | |
| losophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum | |
| me operae et temporis ponere. Ego autem quam diu | 5 |
| res publica per eos gerebatur, quibus se ipsa commise- | |
| rat, omnes meas curas cogitationesque in eam confe- | |
| rebam. Cum autem dominatu unius omnia tenerentur | |
| neque esset usquam consilio aut auctoritati locus, so- | |
| cios denique tuendae rei publicae summos viros ami- | 10 |
| sissem, nec me angoribus dedidi, quibus essem con- | |
| fectus, nisi iis restitissem, nec rursum indignis homine | |
| docto voluptatibus. Atque utinam res publica stetis- | 3.1 |
| set quo coeperat statu nec in homines non tam com- | |
| mutandarum quam evertendarum rerum cupidos in- | |
| cidisset! Primum enim, ut stante re publica facere | |
| solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae | 5 |
| poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, | |
| sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus. | |
| Cum autem res publica, in qua omnis mea cura, cogi- | |
| tatio, opera poni solebat, nulla esset omnino, illae | |
| scilicet litterae conticuerunt forenses et senatoriae. | 10 |
| Nihil agere autem cum animus non posset, in his | 4.1 |
| studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime | |
| molestias posse deponi, si me ad philosophiam retulissem | |
| Cui cum multum adulescens discendi causa temporis | |
| tribuissem posteaquam honoribus inservire coepi meque | 5 |
| totum rei publicae tradidi, tantum erat philosophiae loci, | |
| quantum superfuerat amicorum et rei publicae tempori. | |
| Id autem omne consumebatur in legendo, scribendi otium | |
| non erat. Maximis igitur in malis hoc tamen boni | 5.1 |
| assecuti videmur, ut ea litteris mandaremus, quae nec | |
| erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima. | |
| Quid enim est, per deos, optabilius sapientia, quid | |
| praestantius, quid homini melius, quid homine di- | 5 |
| gnius? Hanc igitur qui expetunt, philosophi nominan- | |
| tur, nec quicquam aliud est philosophia, si interpre- | |
| tari velis, praeter studium sapientiae. Sapientia autem | |
| est, ut a veteribus philosophis definitum est, rerum | |
| divinarum et humanarum causarumque, quibus eae | 10 |
| res continentur, scientia, cuius studium qui vituperat | |
| haud sane intellego quidnam sit quod laudandum | |
| putet. Nam sive oblectatio quaeritur animi requiesque | 6.1 |
| curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui | |
| semper aliquid anquirunt, quod spectet et valeat ad | |
| bene beateque vivendum? sive ratio constantiae vir- | |
| tutisque ducitur, aut haec ars est aut nulla omnino, | 5 |
| per quam eas assequamur. Nullam dicere maximarum | |
| rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit, | |
| hominum est parum considerate loquentium atque in | |
| maximis rebus errantium. Si autem est aliqua disci- | |
| plina virtutis, ubi ea quaeretur, cum ab hoc discendi | 10 |
| genere discesseris. Sed haec cum ad philosophiam | |
| cohortamur, accuratius disputari solent, quod alio quo- | |
| dam libro fecimus. Hoc autem tempore tantum nobis | |
| declarandum fuit, cur orbati rei publicae muneribus, | |
| ad hoc nos studium potissimum contulissemus. Occu- | 7.1 |
| ritur autem nobis, et quidem a doctis et eruditis quae- | |
| rentibus, satisne constanter facere videamur, qui, cum | |
| percipi nihil posse dicamus, tamen et aliis de rebus | |
| disserere soleamus et hoc ipso tempore praecepta of- | 5 |
| ficii persequamur. Quibus vellem satis cognita esset | |
| nostra sententia. Non enim sumus ii, quorum vagetur | |
| animus errore nec habeat umquam quid sequatur. | |
| Quae enim esset ista mens vel quae vita potius, non | |
| modo disputandi, sed etiam vivendi ratione sublata? | 10 |
| Nos autem, ut ceteri alia certa, alia incerta esse di- | |
| cunt, sic ab his dissentientes alia probabilia, contra | |
| alia dicimus. Quid est igitur, quod me impediat ea, | 8.1 |
| quae probabilia mihi videantur, sequi, quae contra | |
| improbare atque adfirmandi arrogantiam vitantem fu- | |
| gere temeritatem, quae a sapientia dissidet plurimum? | |
| Contra autem omnia disputantur a nostris, quod hoc | 5 |
| ipsum probabile elucere non possit, nisi ex utraque | |
| parte causarum esset facta contentio. Sed haec ex- | |
| planata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, | |
| diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quamquam in anti- | |
| quissima nobilissimaque philosophia Cratippo auc- | 10 |
| tore versaris iis simillimo, qui ista praeclara pepere- | |
| runt, tamen haec nostra, finituma vestris, ignota esse | |
| nolui. Sed iam ad instituta pergamus. |